< 撒母耳记下 23 >
1 以下是大卫末了的话。耶西的儿子大卫得居高位,是雅各 神所膏的,作以色列的美歌者,说:
Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël:
Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
3 以色列的 神、 以色列的磐石晓谕我说: 那以公义治理人民的, 敬畏 神执掌权柄,
Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei,
4 他必像日出的晨光, 如无云的清晨, 雨后的晴光, 使地发生嫩草。
sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat: et sicut pluviis germinat herba de terra.
5 我家在 神面前并非如此; 神却与我立永远的约。 这约凡事坚稳, 关乎我的一切救恩和我一切所想望的, 他岂不为我成就吗?
Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum æternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet.
Prævaricatores autem quasi spinæ evellentur universi, quæ non tolluntur manibus.
Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensæ comburentur usque ad nihilum.
8 大卫勇士的名字记在下面:他革扪人约设·巴设,又称伊斯尼人亚底挪,他是军长的统领,一时击杀了八百人。
Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.
9 其次是亚合人朵多的儿子以利亚撒。从前非利士人聚集要打仗,以色列人迎着上去,有跟随大卫的三个勇士向非利士人骂阵,其中有以利亚撒。
Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium.
10 他起来击杀非利士人,直到手臂疲乏,手黏住刀把。那日耶和华使以色列人大获全胜;众民在以利亚撒后头专夺财物。
Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda.
11 其次是哈拉人亚基的儿子沙玛。一日,非利士人聚集成群,在一块长满红豆的田里,众民就在非利士人面前逃跑。
Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,
12 沙玛却站在那田间击杀非利士人,救护了那田。耶和华使以色列人大获全胜。
stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthæos: et fecit Dominus salutem magnam.
13 收割的时候,有三十个勇士中的三个人下到亚杜兰洞见大卫。非利士的军兵在利乏音谷安营。
Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.
Et David erat in præsidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
15 大卫渴想,说:“甚愿有人将伯利恒城门旁、井里的水打来给我喝。”
Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam!
16 这三个勇士就闯过非利士人的营盘,从伯利恒城门旁的井里打水,拿来奉给大卫。他却不肯喝,将水奠在耶和华面前,
Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,
17 说:“耶和华啊,这三个人冒死去打水;这水好像他们的血一般,我断不敢喝。”如此,大卫不肯喝。这是三个勇士所做的事。
dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.
18 洗鲁雅的儿子、约押的兄弟亚比筛是这三个勇士的首领;他举枪杀了三百人,就在三个勇士里得了名。
Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit: nominatus in tribus,
19 他在这三个勇士里是最尊贵的,所以作他们的首领,只是不及前三个勇士。
et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.
20 有甲薛勇士耶何耶大的儿子比拿雅行过大能的事;他杀了摩押人亚利伊勒的两个儿子,又在下雪的时候下坑里去,杀了一个狮子,
Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
21 又杀了一个强壮的埃及人;埃及人手里拿着枪,比拿雅只拿着棍子下去,从埃及人手里夺过枪来,用那枪将他杀死。
Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua.
22 这是耶何耶大的儿子比拿雅所行的事,就在三个勇士里得了名。
Hæc fecit Banaias filius Jojadæ.
23 他比那三十个勇士都尊贵,只是不及前三个勇士。大卫立他作护卫长。
Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
24 三十个勇士里有约押的兄弟亚撒黑,伯利恒人朵多的儿子伊勒哈难,
Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem,
Semma de Harodi, Elica de Harodi,
Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,
Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
29 尼陀法人巴拿的儿子希立,便雅悯族、基比亚人利拜的儿子以太,
Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin,
Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,
Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,
Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan,
Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,
34 玛迦人亚哈拜的儿子以利法列,基罗人亚希多弗的儿子以连,
Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,
Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,
37 亚扪人洗勒,比录人拿哈莱(是给洗鲁雅的儿子约押拿兵器的),
Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,
Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,
Urias Hethæus: omnes triginta septem.