< 撒母耳记下 20 >

1 在那里恰巧有一个匪徒,名叫示巴,是便雅悯人比基利的儿子。他吹角,说:“我们与大卫无分,与耶西的儿子无涉。以色列人哪,你们各回各家去吧!”
accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri vir iemineus et cecinit bucina et ait non est nobis pars in David neque hereditas in filio Isai vir in tabernacula tua Israhel
2 于是以色列人都离开大卫,跟随比基利的儿子示巴。但犹大人从约旦河直到耶路撒冷,都紧紧跟随他们的王。
et separatus est omnis Israhel a David secutusque est Seba filium Bochri viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque Hierusalem
3 大卫王来到耶路撒冷,进了宫殿,就把从前留下看守宫殿的十个妃嫔禁闭在冷宫,养活她们,不与她们亲近。她们如同寡妇被禁,直到死的日子。
cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes
4 王对亚玛撒说:“你要在三日之内将犹大人招聚了来,你也回到这里来。”
dixit autem rex Amasae convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium et tu adesto praesens
5 亚玛撒就去招聚犹大人,却耽延过了王所限的日期。
abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est extra placitum quod ei constituerat
6 大卫对亚比筛说:“现在恐怕比基利的儿子示巴加害于我们比押沙龙更甚。你要带领你主的仆人追赶他,免得他得了坚固城,躲避我们。”
ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos
7 约押的人和基利提人、比利提人,并所有的勇士,都跟着亚比筛,从耶路撒冷出去追赶比基利的儿子示巴。
egressi sunt ergo cum eo viri Ioab Cherethi quoque et Felethi et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Seba filium Bochri
8 他们到了基遍的大磐石那里,亚玛撒来迎接他们。那时约押穿着战衣,腰束佩刀的带子,刀在鞘内;约押前行,刀从鞘内掉出来。
cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon Amasa veniens occurrit eis porro Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere
9 约押左手拾起刀来,对亚玛撒说:“我兄弟,你好啊!”就用右手抓住亚玛撒的胡子,要与他亲嘴。
dixit itaque Ioab ad Amasa salve mi frater et tenuit manu dextra mentum Amasae quasi osculans eum
10 亚玛撒没有防备约押手里所拿的刀;约押用刀刺入他的肚腹,他的肠子流在地上,没有再刺他,就死了。 约押和他兄弟亚比筛往前追赶比基利的儿子示巴。
porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram nec secundum vulnus adposuit Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Seba filium Bochri
11 有约押的一个少年人站在亚玛撒尸身旁边,对众人说:“谁喜悦约押,谁归顺大卫,就当跟随约押去。”
interea quidam viri cum stetissent iuxta cadaver Amasae de sociis Ioab dixerunt ecce qui esse voluit pro Ioab comes David pro Ioab
12 亚玛撒在道路上滚在自己的血里。那人见众民经过都站住,就把亚玛撒的尸身从路上挪到田间,用衣服遮盖。
Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum
13 尸身从路上挪移之后,众民就都跟随约押去追赶比基利的儿子示巴。
amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri
14 他走遍以色列各支派,直到伯·玛迦的亚比拉,并比利人的全地;那些地方的人也都聚集跟随他。
porro ille transierat per omnes tribus Israhel in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum
15 约押和跟随的人到了伯·玛迦的亚比拉,围困示巴,就对着城筑垒;跟随约押的众民用锤撞城,要使城塌陷。
venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quae erat cum Ioab moliebatur destruere muros
16 有一个聪明妇人从城上呼叫说:“听啊,听啊,请约押近前来,我好与他说话。”
et exclamavit mulier sapiens de civitate audite audite dicite Ioab adpropinqua huc et loquar tecum
17 约押就近前来,妇人问他说:“你是约押不是?”他说:“我是。”妇人说:“求你听婢女的话。”约押说:“我听。”
qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Ioab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillae tuae qui respondit audio
18 妇人说:“古时有话说,当先在亚比拉求问,然后事就定妥。
rursumque illa sermo inquit dicebatur in veteri proverbio qui interrogant interrogent in Abela et sic perficiebant
19 我们这城的人在以色列人中是和平、忠厚的。你为何要毁坏以色列中的大城,吞灭耶和华的产业呢?”
nonne ego sum quae respondeo veritatem Israhel et tu quaeris subruere civitatem et evertere matrem in Israhel quare praecipitas hereditatem Domini
20 约押回答说:“我决不吞灭毁坏,
respondensque Ioab ait absit absit hoc a me non praecipito neque demolior
21 乃因以法莲山地的一个人—比基利的儿子示巴—举手攻击大卫王,你们若将他一人交出来,我便离城而去。”妇人对约押说:“那人的首级必从城墙上丢给你。”
non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Ioab ecce caput eius mittetur ad te per murum
22 妇人就凭她的智慧去劝众人。他们便割下比基利的儿子示巴的首级,丢给约押。约押吹角,众人就离城而散,各归各家去了。约押回耶路撒冷,到王那里。
ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter qui abscisum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem
23 约押作以色列全军的元帅;耶何耶大的儿子比拿雅统辖基利提人和比利提人;
fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israhel Banaias autem filius Ioiadae super Cheretheos et Feletheos
24 亚多兰掌管服苦的人;亚希律的儿子约沙法作史官;
Aduram vero super tributa porro Iosaphat filius Ahilud a commentariis
25 示法作书记;撒督和亚比亚他作祭司长;
Sia autem scriba Sadoc vero et Abiathar sacerdotes
26 睚珥人以拉作大卫的宰相。
Hira autem Hiaiarites erat sacerdos David

< 撒母耳记下 20 >