< 撒母耳记下 17 >
1 亚希多弗又对押沙龙说:“求你准我挑选一万二千人,今夜我就起身追赶大卫,
Dixit ergo Achitophel ad Absalom: Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte.
2 趁他疲乏手软,我忽然追上他,使他惊惶;跟随他的民必都逃跑,我就单杀王一人,
Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus) percutiam eum: cumque fugerit omnis populus, qui cum eo est, percutiam regem desolatum.
3 使众民都归顺你。你所寻找的人既然死了,众民就如已经归顺你;这样,也都平安无事了。”
Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet: unum enim virum tu quæris: et omnis populus erit in pace.
Placuitque sermo eius Absalom, et cunctis maioribus natu Israel.
5 押沙龙说:“要召亚基人户筛来,我们也要听他怎样说。”
Ait autem Absalom: Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat.
6 户筛到了押沙龙面前,押沙龙向他说:“亚希多弗是如此如此说的,我们照着他的话行可以不可以?若不可,你就说吧!”
Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel: facere debemus an non? Quod das consilium?
7 户筛对押沙龙说:“亚希多弗这次所定的谋不善。”
Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice.
8 户筛又说:“你知道,你父亲和跟随他的人都是勇士,现在他们心里恼怒,如同田野丢崽子的母熊一般,而且你父亲是个战士,必不和民一同住宿。
Et rursum intulit Chusai: Tu nosti patrem tuum, et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat: sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
9 他现今或藏在坑中或在别处,若有人首先被杀,凡听见的必说:‘跟随押沙龙的民被杀了。’
Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco: et cum ceciderit unus qui libet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet: Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
10 虽有人胆大如狮子,他的心也必消化;因为以色列人都知道你父亲是英雄,跟随他的人也都是勇士。
Et fortissimus quisque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Israel fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt.
11 依我之计,不如将以色列众人—从但直到别是巴,如同海边的沙那样多—聚集到你这里来,你也亲自率领他们出战。
Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium: Congregetur ad te universus Israel, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis: et tu eris in medio eorum.
12 这样,我们在何处遇见他,就下到他那里,如同露水下在地上一般,连他带跟随他的人,一个也不留下。
Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit: et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram: et non relinquemus de viris, qui cum eo sunt, ne unum quidem.
13 他若进了哪一座城,以色列众人必带绳子去,将那城拉到河里,甚至连一块小石头都不剩下。”
Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdavit omnis Israel civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea.
14 押沙龙和以色列众人说:“亚基人户筛的计谋比亚希多弗的计谋更好!”这是因耶和华定意破坏亚希多弗的良谋,为要降祸与押沙龙。
Dixitque Absalom, et omnes viri Israel: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.
15 户筛对祭司撒督和亚比亚他说: “亚希多弗为押沙龙和以色列的长老所定的计谋是如此如此,我所定的计谋是如此如此。
Et ait Chusai Sadoc, et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom, et senioribus Israel: et ego tale et tale dedi consilium.
16 现在你们要急速打发人去,告诉大卫说:‘今夜不可住在旷野的渡口,务要过河,免得王和跟随他的人都被吞灭。’”
Nunc ergo mittite cito, et nunciate David, dicentes: Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere: ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est.
17 那时,约拿单和亚希玛斯在隐·罗结那里等候,不敢进城,恐怕被人看见。有一个使女出来,将这话告诉他们,他们就去报信给大卫王。
Ionathas autem et Achimaas stabant iuxta Fontem Rogel: abiit ancilla et nunciavit eis: et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuncium: non enim poterant videri, aut introire civitatem.
18 然而有一个童子看见他们,就去告诉押沙龙。他们急忙跑到巴户琳某人的家里;那人院中有一口井,他们就下到井里。
Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom: illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo, et descenderunt in eum.
19 那家的妇人用盖盖上井口,又在上头铺上碎麦,事就没有泄漏。
Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas: et sic latuit res.
20 押沙龙的仆人来到那家,问妇人说:“亚希玛斯和约拿单在哪里?”妇人说:“他们过了河了。”仆人找他们,找不着,就回耶路撒冷去了。
Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt: Ubi est Achimaas et Ionathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quærebant, cum non reperissent, reversi sunt in Ierusalem.
21 他们走后,二人从井里上来,去告诉大卫王说:“亚希多弗如此如此定计害你,你们务要起来,快快过河。”
Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nunciaverunt regi David, et dixerunt: Surgite, et transite cito fluvium: quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel.
22 于是大卫和跟随他的人都起来,过约旦河。到了天亮,无一人不过约旦河的。
Surrexit ergo David, et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Iordanem, donec dilucesceret: et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium.
23 亚希多弗见不依从他的计谋,就备上驴,归回本城;到了家,留下遗言,便吊死了,葬在他父亲的坟墓里。
Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
24 大卫到了玛哈念,押沙龙和跟随他的以色列人也都过了约旦河。
David autem venit in castra, et Absalom transivit Iordanem, ipse et omnes viri Israel cum eo.
25 押沙龙立亚玛撒作元帅,代替约押。亚玛撒是以实玛利人以特拉的儿子。以特拉曾与拿辖的女儿亚比该亲近;这亚比该与约押的母亲洗鲁雅是姊妹。
Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum: Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Ietra de Iesraeli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Ioab.
Et castrametatus est Israel cum Absalom in Terra Galaad.
27 大卫到了玛哈念,亚扪族的拉巴人拿辖的儿子朔比,罗·底巴人亚米利的儿子玛吉,基列的罗基琳人巴西莱,
Cumque venisset David in castra, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,
28 带着被、褥、盆、碗、瓦器、小麦、大麦、麦面、炒谷、豆子、红豆、炒豆、
obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer,
29 蜂蜜、奶油、绵羊、奶饼,供给大卫和跟随他的人吃;他们说:“民在旷野,必饥渴困乏了。”
et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos. Dederuntque David, et populo, qui cum eo erat, ad vescendum: suspicati enim sunt, populum fame, et siti fatigari in deserto.