< 列王纪下 1 >
Prævaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab.
2 亚哈谢在撒马利亚,一日从楼上的栏杆里掉下来,就病了;于是差遣使者说:“你们去问以革伦的神巴力·西卜,我这病能好不能好。”
Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac.
3 但耶和华的使者对提斯比人以利亚说:“你起来,去迎着撒马利亚王的使者,对他们说:‘你们去问以革伦神巴力·西卜,岂因以色列中没有 神吗?’
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron?
4 所以耶和华如此说:‘你必不下你所上的床,必定要死!’”以利亚就去了。
Quam ob rem hæc dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.
5 使者回来见王,王问他们说:“你们为什么回来呢?”
Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis?
6 使者回答说:“有一个人迎着我们来,对我们说:‘你们回去见差你们来的王,对他说:耶和华如此说,你差人去问以革伦神巴力·西卜,岂因以色列中没有 神吗?所以你必不下所上的床,必定要死。’”
At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, et dixit ad nos: Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei: Hæc dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
7 王问他们说:“迎着你们来告诉你们这话的,是怎样的人?”
Qui dixit eis: Cujus figuræ et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba hæc?
8 回答说:“他身穿毛衣,腰束皮带。”王说:“这必是提斯比人以利亚。”
At illi dixerunt: Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Thesbites est.
9 于是,王差遣五十夫长,带领五十人去见以利亚,他就上到以利亚那里;以利亚正坐在山顶上。五十夫长对他说:“神人哪,王吩咐你下来!”
Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum: sedentique in vertice montis, ait: Homo Dei, rex præcepit ut descendas.
10 以利亚回答说:“我若是神人,愿火从天上降下来,烧灭你和你那五十人!”于是有火从天上降下来,烧灭五十夫长和他那五十人。
Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de cælo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.
11 王第二次差遣一个五十夫长,带领五十人去见以利亚。五十夫长对以利亚说:“神人哪,王吩咐你快快下来!”
Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, hæc dicit rex: Festina, descende.
12 以利亚回答说:“我若是神人,愿火从天上降下来,烧灭你和你那五十人!”于是 神的火从天上降下来,烧灭五十夫长和他那五十人。
Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.
13 王第三次差遣一个五十夫长,带领五十人去。这五十夫长上去,双膝跪在以利亚面前,哀求他说:“神人哪,愿我的性命和你这五十个仆人的性命在你眼前看为宝贵!
Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.
14 已经有火从天上降下来,烧灭前两次来的五十夫长和他们各自带的五十人;现在愿我的性命在你眼前看为宝贵!”
Ecce descendit ignis de cælo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant: sed nunc obsecro ut miserearis animæ meæ.
15 耶和华的使者对以利亚说:“你同着他下去,不要怕他!”以利亚就起来,同着他下去见王,
Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens: Descende cum eo: ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem,
16 对王说:“耶和华如此说:‘你差人去问以革伦神巴力·西卜,岂因以色列中没有 神可以求问吗?所以你必不下所上的床,必定要死!’”
et locutus est ei: Hæc dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
17 亚哈谢果然死了,正如耶和华借以利亚所说的话。因他没有儿子,他兄弟约兰接续他作王,正在犹大王约沙法的儿子约兰第二年。
Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium.
Reliqua autem verborum Ochoziæ quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël?