< 历代志下 4 >
1 他又制造一座铜坛,长二十肘,宽二十肘,高十肘;
Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
2 又铸一个铜海,样式是圆的,高五肘,径十肘,围三十肘;
Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.
3 海周围有野瓜的样式,每肘十瓜,共有两行,是铸海的时候铸上的;
Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles:
4 有十二只铜牛驮海:三只向北,三只向西,三只向南,三只向东;海在牛上,牛尾向内;
et ipsum Mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad Aquilonem, et alii tres ad Occidentem: porro tres alii Meridiem, et tres qui reliqui erant, Oritentem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
5 海厚一掌,边如杯边,又如百合花,可容三千罢特;
Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas.
6 又制造十个盆:五个放在右边,五个放在左边,献燔祭所用之物都洗在其内;但海是为祭司沐浴的。
Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabuntur.
7 他又照所定的样式造十个金灯台放在殿里:五个在右边,五个在左边;
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
8 又造十张桌子放在殿里:五张在右边,五张在左边;又造一百个金碗;
Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum.
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quæ texit ære.
Porro mare posuit in latere dextro contra Orientem ad Meridiem.
11 户兰又造了盆、铲、碗。这样,他为所罗门王做完了 神殿的工。
Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:
12 所造的就是:两根柱子和柱上两个如球的顶,并两个盖柱顶的网子
hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia.
13 和四百石榴,安在两个网子上(每网两行盖着两个柱上如球的顶)。
Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis iungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum.
Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus:
mare unum, boves quoque duodecim sub mari.
16 盆、铲子、肉锸子,与耶和华殿里的一切器皿,都是巧匠户兰用光亮的铜为所罗门王造成的,
Et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex ære mundissimo.
In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot, et Saredatha.
Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:
candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo:
21 灯台上的花和灯盏,并蜡剪都是金的,且是纯金的;
et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt.
22 又用精金制造镊子、盘子、调羹、火鼎。至于殿门和至圣所的门扇,并殿的门扇,都是金子妆饰的。
Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini.