< 历代志下 15 >

1 神的灵感动俄德的儿子亚撒利雅。
Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,
2 他出来迎接亚撒,对他说:“亚撒和犹大、便雅悯众人哪,要听我说:你们若顺从耶和华,耶和华必与你们同在;你们若寻求他,就必寻见;你们若离弃他,他必离弃你们。
egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me Asa, et omnis Iuda et Beniamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
3 以色列人不信真神,没有训诲的祭司,也没有律法,已经好久了;
Transibant autem multi dies in Israel absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.
4 但他们在急难的时候归向耶和华—以色列的 神,寻求他,他就被他们寻见。
Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israel, et quæsierint eum, reperient eum.
5 那时,出入的人不得平安,列国的居民都遭大乱;
In tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum:
6 这国攻击那国,这城攻击那城,互相破坏,因为 神用各样灾难扰乱他们。
pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
7 现在你们要刚强,不要手软,因你们所行的必得赏赐。”
Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestræ: erit enim merces operi vestro.
8 亚撒听见这话和俄德儿子先知亚撒利雅的预言,就壮起胆来,在犹大、便雅悯全地,并以法莲山地所夺的各城,将可憎之物尽都除掉,又在耶和华殿的廊前重新修筑耶和华的坛;
Quod cum audisset Asa verba scilicet, et prophetiam Azariæ filii Oded prophetæ, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Iuda, et de Beniamin, et ex urbibus, quas ceperat, montis Ephraim, et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.
9 又招聚犹大、便雅悯的众人,并他们中间寄居的以法莲人、玛拿西人、西缅人。有许多以色列人归降亚撒,因见耶和华—他的 神与他同在。
Congregavitque universum Iudam et Beniamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon: plures enim ad eum confugerant ex Israel, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.
10 亚撒十五年三月,他们都聚集在耶路撒冷。
Cumque venissent in Ierusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,
11 当日他们从所取的掳物中,将牛七百只、羊七千只献给耶和华。
immolaverunt Domino in die illa de manubiis, et præda, quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.
12 他们就立约,要尽心尽性地寻求耶和华—他们列祖的 神。
Et intravit ex more ad corroborandum fœdus ut quærerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
13 凡不寻求耶和华—以色列 神的,无论大小、男女,必被治死。
Si quis autem, inquit, non quæsierit Dominum Deum Israel, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
14 他们就大声欢呼,吹号吹角,向耶和华起誓。
Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo, et in clangore tubæ, et in sonitu buccinarum
15 犹大众人为所起的誓欢喜;因他们是尽心起誓,尽意寻求耶和华,耶和华就被他们寻见,且赐他们四境平安。
omnes qui erant in Iuda cum execratione: in omni enim corde suo iuraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt: præstititque eis Dominus requiem per circuitum.
16 亚撒王贬了他祖母玛迦太后的位,因她造了可憎的偶像亚舍拉。亚撒砍下她的偶像,捣得粉碎,烧在汲沦溪边。
Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in Torrente cedron:
17 只是邱坛还没有从以色列中废去,然而亚撒的心一生诚实。
Excelsa autem derelicta sunt in Israel: attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius,
18 亚撒将他父所分别为圣、与自己所分别为圣的金银和器皿都奉到 神的殿里。
Eaque quæ voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
19 从这时直到亚撒三十五年,都没有争战的事。
Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.

< 历代志下 15 >