< 撒母耳记上 17 >

1 非利士人招聚他们的军旅,要来争战;聚集在属犹大的梭哥,安营在梭哥和亚西加中间的以弗·大悯。
Congregantes autem Philisthiim agmina sua in prælium, convenerunt in Socho Iudæ: et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim.
2 扫罗和以色列人也聚集,在以拉谷安营,摆列队伍,要与非利士人打仗。
Porro Saul et filii Israel congregati venerunt in Vallem Terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim.
3 非利士人站在这边山上,以色列人站在那边山上,当中有谷。
Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, et Israel stabat supra montem ex altera parte: vallisque erat inter eos.
4 从非利士营中出来一个讨战的人,名叫歌利亚,是迦特人,身高六肘零一虎口;
Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi:
5 头戴铜盔,身穿铠甲,甲重五千舍客勒;
et cassis ærea super caput eius, et lorica squamata induebatur. Porro pondus loricæ eius, quinque millia siclorum æris erat:
6 腿上有铜护膝,两肩之中背负铜戟;
et ocreas æreas habebat in cruribus: et clypeus æreus tegebat humeros eius.
7 枪杆粗如织布的机轴,铁枪头重六百舍客勒。有一个拿盾牌的人在他前面走。
Hastile autem hastæ eius erat quasi liciatorium texentium. Ipsum autem ferrum hastæ eius sexcentos siclos habebat ferri: et armiger eius antecedebat eum.
8 歌利亚对着以色列的军队站立,呼叫说:“你们出来摆列队伍做什么呢?我不是非利士人吗?你们不是扫罗的仆人吗?可以从你们中间拣选一人,使他下到我这里来。
Stansque clamabat adversum phalangas Israel, et dicebat eis: Quare venistis parati ad prælium? Numquid ego non sum Philisthæus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
9 他若能与我战斗,将我杀死,我们就作你们的仆人;我若胜了他,将他杀死,你们就作我们的仆人,服事我们。”
Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi: si autem ego prævaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis.
10 那非利士人又说:“我今日向以色列人的军队骂阵。你们叫一个人出来,与我战斗。”
Et aiebat Philisthæus: Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen.
11 扫罗和以色列众人听见非利士人的这些话,就惊惶,极其害怕。
Audiens autem Saul, et omnes Israelitæ sermones Philisthæi huiuscemodi, stupebant, et metuebant nimis.
12 大卫是犹大伯利恒的以法他人耶西的儿子。耶西有八个儿子。当扫罗的时候,耶西已经老迈。
David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iuda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandævus inter viros.
13 耶西的三个大儿子跟随扫罗出征。这出征的三个儿子:长子名叫以利押,次子名叫亚比拿达,三子名叫沙玛。
Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in prælium: et nomina trium filiorum eius, qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma.
14 大卫是最小的;那三个大儿子跟随扫罗。
David autem erat minimus. Tribus ergo maioribus secutis Saulem,
15 大卫有时离开扫罗,回伯利恒放他父亲的羊。
abiit David, et reversus est a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.
16 那非利士人早晚都出来站着,如此四十日。
Procedebat vero Philisthæus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus.
17 一日,耶西对他儿子大卫说:“你拿一伊法烘了的穗子和十个饼,速速地送到营里去,交给你哥哥们;
Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos,
18 再拿这十块奶饼,送给他们的千夫长,且问你哥哥们好,向他们要一封信来。”
et decem formellas casei has deferes ad tribunum: et fratres tuos visitabis, si recte agant: et cum quibus ordinati sunt, disce.
19 扫罗与大卫的三个哥哥和以色列众人,在以拉谷与非利士人打仗。
Saul autem, et illi, et omnes filii Israel, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim.
20 大卫早晨起来,将羊交托一个看守的人,照着他父亲所吩咐的话,带着食物去了。到了辎重营,军兵刚出到战场,呐喊要战。
Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi: et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.
21 以色列人和非利士人都摆列队伍,彼此相对。
Direxerat enim aciem Israel, sed et Philisthiim ex adverso fuerant præparati.
22 大卫把他带来的食物留在看守物件人的手下,跑到战场,问他哥哥们安。
Derelinquens ergo David vasa, quæ attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.
23 与他们说话的时候,那讨战的,就是属迦特的非利士人歌利亚,从非利士队中出来,说从前所说的话;大卫都听见了。
Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthæus, de Geth, de castris Philisthinorum: et loquente eo hæc eadem verba audivit David.
24 以色列众人看见那人,就逃跑,极其害怕。
Omnes autem Israelitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius, timentes eum valde.
25 以色列人彼此说:“这上来的人你看见了吗?他上来是要向以色列人骂阵。若有能杀他的,王必赏赐他大财,将自己的女儿给他为妻,并在以色列人中免他父家纳粮当差。”
Et dixit unus quispiam de Israel: Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris eius faciet absque tributo in Israel.
26 大卫问站在旁边的人说:“有人杀这非利士人,除掉以色列人的耻辱,怎样待他呢?这未受割礼的非利士人是谁呢?竟敢向永生 神的军队骂阵吗?”
Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israel? Quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?
27 百姓照先前的话回答他说:“有人能杀这非利士人,必如此如此待他。”
Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens: Hæc dabuntur viro, qui percusserit eum.
28 大卫的长兄以利押听见大卫与他们所说的话,就向他发怒,说:“你下来做什么呢?在旷野的那几只羊,你交托了谁呢?我知道你的骄傲和你心里的恶意,你下来特为要看争战!”
Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait: Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui: quia ut videres prælium, descendisti.
29 大卫说:“我做了什么呢?我来岂没有缘故吗?”
Et dixit David: Quid feci? Numquid non verbum est?
30 大卫就离开他转向别人,照先前的话而问;百姓仍照先前的话回答他。
Et declinavit paululum ab eo ad alium: dixitque eundem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius.
31 有人听见大卫所说的话,就告诉了扫罗;扫罗便打发人叫他来。
Audita sunt autem verba, quæ locutus est David, et annunciata in conspectu Saul.
32 大卫对扫罗说:“人都不必因那非利士人胆怯。你的仆人要去与那非利士人战斗。”
Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: Non concidat cor cuiusquam in eo: ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthæum.
33 扫罗对大卫说:“你不能去与那非利士人战斗;因为你年纪太轻,他自幼就作战士。”
Et ait Saul ad David: Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum: quia puer es, hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.
34 大卫对扫罗说:“你仆人为父亲放羊,有时来了狮子,有时来了熊,从群中衔一只羊羔去。
Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo, vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis:
35 我就追赶它,击打它,将羊羔从它口中救出来。它起来要害我,我就揪着它的胡子,将它打死。
et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum: et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos.
36 你仆人曾打死狮子和熊,这未受割礼的非利士人向永生 神的军队骂阵,也必像狮子和熊一般。”
Nam et leonem, et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus, quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?
37 大卫又说:“耶和华救我脱离狮子和熊的爪,也必救我脱离这非利士人的手。”扫罗对大卫说:“你可以去吧!耶和华必与你同在。”
Et ait David: Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi huius. Dixit autem Saul ad David: Vade, et Dominus tecum sit.
38 扫罗就把自己的战衣给大卫穿上,将铜盔给他戴上,又给他穿上铠甲。
Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam æream super caput eius, et vestivit eum lorica.
39 大卫把刀跨在战衣外,试试能走不能走;因为素来没有穿惯,就对扫罗说:“我穿戴这些不能走,因为素来没有穿惯。”于是摘脱了。
Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam, cœpit tentare si armatus posset incedere: non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: Non possum sic incedere, quia non usum habeo. Et deposuit ea,
40 他手中拿杖,又在溪中挑选了五块光滑石子,放在袋里,就是牧人带的囊里;手中拿着甩石的机弦,就去迎那非利士人。
et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus: et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem, quam habebat secum, et fundam manu tulit: et processit adversum Philisthæum.
41 非利士人也渐渐地迎着大卫来,拿盾牌的走在前头。
Ibat autem Philisthæus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum.
42 非利士人观看,见了大卫,就藐视他;因为他年轻,面色光红,容貌俊美。
Cumque inspexisset Philisthæus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens: rufus, et pulcher aspectu.
43 非利士人对大卫说:“你拿杖到我这里来,我岂是狗呢?”非利士人就指着自己的神咒诅大卫。
Et dixit Philisthæus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthæus David in diis suis:
44 非利士人又对大卫说:“来吧!我将你的肉给空中的飞鸟、田野的走兽吃。”
dixitque ad David: Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ.
45 大卫对非利士人说:“你来攻击我,是靠着刀枪和铜戟;我来攻击你,是靠着万军之耶和华的名,就是你所怒骂带领以色列军队的 神。
Dixit autem David ad Philisthæum: Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti:
46 今日耶和华必将你交在我手里。我必杀你,斩你的头,又将非利士军兵的尸首给空中的飞鸟、地上的野兽吃,使普天下的人都知道以色列中有 神;
hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ: ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel.
47 又使这众人知道耶和华使人得胜,不是用刀用枪,因为争战的胜败全在乎耶和华。他必将你们交在我们手里。”
Et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio, nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.
48 非利士人起身,迎着大卫前来。大卫急忙迎着非利士人,往战场跑去。
Cum ergo surrexisset Philisthæus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David, et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthæi.
49 大卫用手从囊中掏出一块石子来,用机弦甩去,打中非利士人的额,石子进入额内,他就仆倒,面伏于地。
Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda iecit, et circumducens percussit Philisthæum in fronte: et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram.
50 这样,大卫用机弦甩石,胜了那非利士人,打死他;大卫手中却没有刀。
Prævaluitque David adversum Philisthæum in funda et lapide, percussumque Philisthæum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,
51 大卫跑去,站在非利士人身旁,将他的刀从鞘中拔出来,杀死他,割了他的头。非利士众人看见他们讨战的勇士死了,就都逃跑。
cucurrit, et stetit super Philisthæum, et tulit gladium eius, et eduxit eum de vagina sua: et interfecit eum, præciditque caput eius. Videntes autem Philisthiim, quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt.
52 以色列人和犹大人便起身呐喊,追赶非利士人,直到迦特和以革伦的城门。被杀的非利士人倒在沙拉音的路上,直到迦特和以革伦。
Et consurgentes viri Israel et Iuda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthæos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron, cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, et usque ad Geth, et usque ad Accaron.
53 以色列人追赶非利士人回来,就夺了他们的营盘。
Et revertentes filii Israel postquam persecuti fuerant Philisthæos, invaserunt castra eorum.
54 大卫将那非利士人的头拿到耶路撒冷,却将他军装放在自己的帐棚里。
Assumens autem David caput Philisthæi, attulit illud in Ierusalem: arma vero eius posuit in tabernaculo suo.
55 扫罗看见大卫去攻击非利士人,就问元帅押尼珥说:“押尼珥啊,那少年人是谁的儿子?”押尼珥说:“我敢在王面前起誓,我不知道。”
Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthæum, ait ad Abner principem militiæ: De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner? Dixitque Abner: Vivit anima tua, rex, si novi.
56 王说:“你可以问问那幼年人是谁的儿子。”
Et ait rex: Interroga tu, cuius filius sit iste puer.
57 大卫打死非利士人回来,押尼珥领他到扫罗面前,他手中拿着非利士人的头。
Cumque regressus esset David, percusso Philisthæo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthæi habentem in manu.
58 扫罗问他说:“少年人哪,你是谁的儿子?”大卫说:“我是你仆人伯利恒人耶西的儿子。”
Et ait ad eum Saul: De qua progenie es, o adolescens? Dixitque David: Filius servi tui Isai Bethlehemitæ ego sum.

< 撒母耳记上 17 >