< 撒母耳记上 11 >
1 亚扪人的王拿辖上来,对着基列·雅比安营。雅比众人对拿辖说:“你与我们立约,我们就服事你。”
Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cœpit adversum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: Habeto nos fœderatos, et serviemus tibi.
2 亚扪人拿辖说:“你们若由我剜出你们各人的右眼,以此凌辱以色列众人,我就与你们立约。”
Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel.
3 雅比的长老对他说:“求你宽容我们七日,等我们打发人往以色列的全境去;若没有人救我们,我们就出来归顺你。”
Et dixerunt ad eum seniores Iabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuncios ad universos terminos Israel: et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.
4 使者到了扫罗住的基比亚,将这话说给百姓听,百姓就都放声而哭。
Venerunt ergo nuncii in Gabaa Saulis: et locuti sunt verba hæc, audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.
5 扫罗正从田间赶牛回来,问说:“百姓为什么哭呢?”众人将雅比人的话告诉他。
Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Iabes.
6 扫罗听见这话,就被 神的灵大大感动,甚是发怒。
Et insilivit Spiritus Domini in Saul, cum audisset verba hæc, et iratus est furor eius nimis.
7 他将一对牛切成块子,托付使者传送以色列的全境,说:“凡不出来跟随扫罗和撒母耳的,也必这样切开他的牛。”于是耶和华使百姓惧怕,他们就都出来,如同一人。
Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israel per manum nunciorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
8 扫罗在比色数点他们:以色列人有三十万,犹大人有三万。
Et recensuit eos in Bezech: fueruntque filiorum Israel trecenta millia: virorum autem Iuda triginta millia.
9 众人对那使者说:“你们要回复基列·雅比人说,明日太阳近午的时候,你们必得解救。”使者回去告诉雅比人,他们就欢喜了。
Et dixerunt nunciis qui venerant: Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuncii, et annunciaverunt viris Iabes: qui lætati sunt.
10 于是雅比人对亚扪人说:“明日我们出来归顺你们,你们可以随意待我们。”
Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
11 第二日,扫罗将百姓分为三队,在晨更的时候入了亚扪人的营,击杀他们直到太阳近午,剩下的人都逃散,没有二人同在一处的。
Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
12 百姓对撒母耳说:“那说‘扫罗岂能管理我们’的是谁呢?可以将他交出来,我们好杀死他。”
Et ait populus ad Samuelem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos.
13 扫罗说:“今日耶和华在以色列中施行拯救,所以不可杀人。”
Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel.
14 撒母耳对百姓说:“我们要往吉甲去,在那里立国。”
Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.
15 众百姓就到了吉甲那里,在耶和华面前立扫罗为王,又在耶和华面前献平安祭。扫罗和以色列众人大大欢喜。
Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Israel nimis.