< 啟示錄 15 >
1 看見在天上又出現了一個又大又奇妙的異兆:有七位天使拿著七種最後的災禍,因為天主的義怒就要藉著這些災禍發洩淨盡。
Et vidi aliud signum in cælo magnum, et mirabile, Angelos septem, habentes plagas septem novissimas: Quoniam in illis consummata est ira Dei.
2 我又看見好像有個攙雜著火的玻璃海;那些戰勝了獸和獸像及牠名號數字的人,站在玻璃海上,拿著天主的琴,
Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem eius, et numerum nominis eius, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei:
3 歌唱天主的僕人梅瑟的歌曲和羔羊的歌曲說:「上主,全能的天主!你的功行偉大奇妙;萬民的君王!你的道路公平正直;
et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna, et mirabilia sunt opera tua Domine Deus omnipotens: iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum.
4 誰敢不敬畏你?上主!誰敢不光榮你的名號?因為只有你是聖善的;萬民都要前來崇拜你,因為你正義的判斷,已彰明較著。」
Quis non timebit te Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifesta sunt.
5 這些事以後,我又看見天上盟約的帳幕--聖殿敞開了,
Et post hæc vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo:
6 那七位拿著七種災禍的天使,從聖殿那裏出來,身穿潔白而明亮的亞麻衣,胸間佩有金帶。
et exierunt septem Angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo, et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis.
7 那時,四個活物中的一個,給了那七位天使七個滿盛萬世萬代永生天主義怒的金盂。 (aiōn )
Et unum de quattuor animalibus dedit septem Angelis septem phialas aureas, plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum. (aiōn )
8 因著天主的榮耀和威能,殿內充滿了煙,沒有一個人能進入殿內,直到那七位天使的七樣災禍降完為止。
Et impletum est templum fumo a maiestate Dei, et de virtute eius: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem Angelorum.