< 詩篇 89 >
1 則辣黑人厄堂的訓誨詩。 我要永遠歌頌上主的恩寵,要世世代代親口稱揚您的忠誠。
Psalmus, Intellectus Ethan Israelitae. Misericordias Domini in aeternum cantabo. In generatione et generationem annunciabo veritatem tuam in ore meo.
2 您原說過:我的恩寵已永遠奠定!就如您在天上確定您的忠誠。
Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis: praeparabitur veritas tua in eis.
3 我同我揀選的人起契約,向我的僕人達味起了盟誓,
Disposui testamentum electis meis, iuravi David servo meo:
4 我直到永遠鞏您的後裔,世世代代將您的寶座建立。
usque in aeternum praeparabo semen tuum. Et aedificabo in generatione, et generationem sedem tuam.
5 上主,願蒼天稱讚您的奇事,聖者集會讚美您的忠義!
Confitebuntur caeli mirabilia tua Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
6 在雲彩之中,誰可與上主相比,天主的眾子,誰能同上主相似。
Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino: similis erit Deo in filiis Dei?
7 在聖者會中,天主令人驚恐,祂偉大可怕,超過祂四週的神聖。
Deus, qui glorificatur in concilio sanctorum: magnus et terribilis super omnes qui in circuitu eius sunt.
8 上主萬軍的天主,有誰能夠相似您?上主,您是全能的,您的忠信環繞您。
Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum eius tu mitigas.
10 您曾踐踏辣哈布,喜歡踐踏屍死體,您以矢能的手臂驅散您的仇敵。
Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum: in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
11 高天是屬您的,厚土也是屬您的,寰宇及其中的一切是您奠定的。
Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti:
12 您創造了南方,創造了北方,大博爾,赫爾孟因您而歡暢。
aquilonem, et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt:
tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
14 正義和公理是您寶座的基礎,仁愛和忠信在您的前面開路。
iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam:
15 會歡樂歌唱的百姓的確有福;上主,他們在您慈顏光中行走,
beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
16 他們常常因您的名而歡躍,您的正義使他們引以自豪。
et in nomine tuo exultabunt tota die: et in iustitia tua exaltabuntur.
17 因為您給他們權勢的光明,因您慈惠,我們的威能上升。
Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
18 因為我們在上主內有庇護,以色列的聖者是我們的君主。
Quia Domini est assumptio nostra: et sancti Israel regis nostri.
19 您曾在異像中向您的聖者說:我已姶那有能者加冕,由百姓中將我所選者舉薦。
Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adiutorium in potente: et exaltavi electum de plebe mea.
Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum.
Manus enim mea auxiliabitur ei: et brachium meum confortabit eum.
Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
23 我要在他前擊破他的仇敵,凡仇恨他的人,我必要打擊。
Et concidam a facie ipsius inimicos eius: et odientes eum in fugam convertam.
24 我的忠信與仁慈與他共處,他的頭角因我的名而得高舉。
Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
Et ponam in mari manum eius: et in fluminibus dexteram eius.
26 他要稱我說:『您是我的大父,是我救恩的磐石,是我的天主。』
Ipse invocabit me: Pater meus es tu: Deus meus, et susceptor salutis meae:
Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae.
28 我同祂永遠保持我的慈愛,我同祂立火約,永不得破壞,
In aeternum servabo illi misericordiam meam: et testamentum meum fidele ipsi.
29 使祂的後裔,永世不替,使祂的寶位,與天日齊。
Et ponam in saeculum saeculi semen eius: et thronum eius sicut dies caeli.
Si autem dereliquerint filii eius legem meam: et in iudiciis meis non ambulaverint:
Si iustitias meas profanaverint: et mandata mea non custodierint:
32 我必要用棍杖懲罰他們的罪過,也必用鞭子責打他們的邪惡。
Visitabo in virga iniquitates eorum: et in verberibus peccata eorum.
Misericordiam autem meam non dispergam ab eo: neque nocebo in veritate mea:
Neque prophanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.
35 我一次指我的聖善起誓,我也絕對不會欺騙達味。
Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar:
36 他的後裔必定要永遠興隆,他的御座在我前,如日永恆;
semen eius in aeternum manebit. Et thronus eius sicut Sol in conspectu meo,
et sicut Luna perfecta in aeternum: et testis in caelo fidelis.
38 但是您已經拒絕和擯棄,對您的受傅者憤怒大起。
Tu vero repulisti et despexisti: distulisti Christum tuum.
Evertisti testamentum servi tui: prophanasti in terra Sanctuarium eius.
Destruxisti omnes sepes eius: posuisti firmamentum eius formidinem.
Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est opprobrium vicinis suis.
Exaltasti dexteram deprimentium eum: laetificasti omnes inimicos eius.
Avertisti adiutorium gladii eius: et non es auxiliatus ei in bello.
Destruxisti eum ab emundatione: et sedem eius in terram collisisti.
Minorasti dies temporis eius: perfudisti eum confusione.
46 上主,您不斷地隱避;要到何時,上主您的怒火如焚,何時才熄?
Usquequo Domine avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua?
47 求您懷念我的性命何其短暫,您所創造的世人是多麼虛幻!
Memorare quae mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
48 有那一個人能常生不死,有誰能自救於陰的權勢? (Sheol )
Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem: eruet animam suam de manu inferi? (Sheol )
49 吾主,您從前憑著您的忠義,向達味許的仁愛,今在哪裏?
Ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine, sicut iurasti David in veritate tua?
50 上主,求您記念您僕人所受的羞辱。在我人中所承擔異民的一切憎惡:
Memor esto Domine opprobrii servorum tuorum (quod continui in sinu meo) multarum gentium.
51 就是您的那些反對者所加加給您的羞辱,上主,他們也淩辱您的受傅者的腳步。
Quod exprobraverunt inimici tui Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui.
Benedictus Dominus in aeternum: fiat, fiat.