< 詩篇 88 >

1 詠【哀怨歌】 科辣黑子孫的詩歌,交於樂官,悲調歌唱。 上主,我的天主,我白天禱告,我黑夜在您的面前哀號。
Canticum Psalmi, Filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum, intellectus Eman Ezrahitæ. Domine Deus salutis meæ: in die clamavi, et nocte coram te.
2 願我的祈禱上前達您前,求您側耳聽我的呼喊。
Intret in conspectu tuo oratio mea: inclina aurem tuam ad precem meam:
3 因我的心靈飽受災難,我的性命已臨近陰間; (Sheol h7585)
Quia repleta est malis anima mea: et vita mea inferno appropinquavit. (Sheol h7585)
4 我已被列在進入墳墓的人中,我已變成與無氣力的人相同。
Æstimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutorio,
5 我的床榻舖在死人的中間,與葬於墳墓者的屍身作伴,您已不再記念他們,您已不再照顧他們。
inter mortuos liber, Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius: et ipsi de manu tua repulsi sunt.
6 您把我放在極深的坑間,您把我置於黑暗和深淵。
Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebrosis, et in umbra mortis.
7 您的忿怒氣燄重壓著我,您的大浪巨濤苦害著我。
Super me confirmatus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxisti super me.
8 您叫我的知己離我遠去,您使我被他們痛恨厭惡;我受他們拘留不得外出。
Longe fecisti notos meos a me: posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar:
9 我的眼睛痛苦而憔悴,上主,我天天在呼號著您,也把我的雙手向您舉起。
oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te Domine tota die: expandi ad te manus meas.
10 難道您還要給死人發顯奇跡,或是去世的人會起來稱謝您?
Numquid mortuis facies mirabilia: aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
11 難道在墳墓裏還有人稱述您的仁慈,或者在陰府內還有人宣揚您的信義?
Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
12 難道在幽暗處能有人明瞭您的奇蹟?或者在遺忘區還有人曉得您的正義?
Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua: et iustitia tua in terra oblivionis?
13 但是上主,我現今呼號您,我的祈禱早晨上達於您;
Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
14 上主,您為什麼捨棄了我的靈魂?又為什麼向我掩起了您的慈容?
Ut quid Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me?
15 我自幼受苦,幾乎死去,受您的威嚇,萬分恐懼;
Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
16 您的盛怒將我淹沒,您的威嚇使我死掉,
In me transierunt iræ tuæ: et terrores tui conturbaverunt me.
17 像水一樣常環繞著我,由四周齊來緊圍著我。
Circumdederunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul.
18 您使親友同伴將我離棄,黑暗成了我的家人知己。
Elongasti a me amicum, et proximum: et notos meos a miseria.

< 詩篇 88 >