< 詩篇 143 >
1 達味聖詠。上主,求你俯聽我的祈禱,因你忠誠,俯允我的哀號,我求你俯允,因你的公道!
Psalmus David, Quando persequebatur eum Absalom filius eius. Domine exaudi orationem meam: auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua: exaudi me in tua iustitia.
2 千萬不要傳喚你的僕人前去受審,因為活人在你面前不能稱為義人;
Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
3 仇人迫害我,將我的生命壓倒在地,置我於黑暗之中,視我與死人無異;
Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam. Collocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi:
4 我的精神在我內萎靡不振,我的心靈在我內漸形殭硬。
et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.
5 我回憶以往的時日,默想你的各種奇事,思量你手中的作為。
Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.
6 向著你我常伸開我的雙手,渴慕你我的靈魂有如乾土。(休止)
Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi:
7 上主,求你快來俯聽我,因我的精神萎靡坎坷;莫要對我遮掩你的慈顏,莫讓我像陷入深坑者然。
Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.
8 賜我清晨得聞你的仁慈,因我完全信賴你;讓我認識我應走的道路,因我舉心嚮往你。
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.
Eripe me de inimicis meis Domine, ad te confugi:
10 求您教我承行您的旨意,因您是我的天主。願您的善神時常引我導我,走上平坦的樂土。
doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam:
11 上主,為了您的聖名,讓我得以生存,為了您的慈愛,領我走出苦津,
propter nomen tuum Domine vivificabis me, in æquitate tua. Educes de tribulatione animam meam:
12 為您恩佑,滅我仇人,剷除磨難我的諸人,因為我是您的僕人。
et in misericordia tua disperdes inimicos meos. Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum.