< 詩篇 116 >
Alleluia. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.
Quia inclinavit aurem suam mihi: et in diebus meis invocabo.
3 死亡的圈套纏住了我,陰府的羅網縛住了我, (Sheol )
Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni: (Sheol )
et nomen Domini invocavi. O Domine libera animam meam:
misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miseretur.
Custodiens parvulos Dominus: humiliatus sum, et liberavit me.
7 我的靈魂,您回到您的安息,因為上主實在是厚待了您。
Convertere anima mea in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi.
8 因為祂救拔我的靈魂脫免死亡,不使我的眼睛流淚,不使我的腳跌傷。
Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu.
Placebo Domino in regione vivorum.
Alleluia. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis.
Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
Quid retribuam Domino, pro omnibus, quae retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam coram omni populo eius:
pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius:
16 我的上主!我是您的僕役,您僕役是您婢女的兒子;您將我的鎖鏈給我開釋,
O Domine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea:
tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius:
19 要在上主聖殿的庭院,耶路撒冷! 即在您中間。
in atriis domus Domini, in medio tui Ierusalem.