< 詩篇 107 >

1 請您們向上主讚頌,因為祂是美善寬仁,祂的仁慈永遠常存。
Alleluia alleluia. Confitemini Domino quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.
2 歌詠此曲的人們是:上主親身所救贖的,由敵人手中救出的,
Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici: et de regionibus congregavit eos:
3 從各地召集來的,東南西北聚來的。
A solis ortu, et occasu: ab aquilone, et mari.
4 他們在曠野和沙漠中漂流,找不到安居之城的道路。
Erraverunt in solitudine in inaquoso: viam civitatis habitaculi non invenerunt,
5 他們口渴而又腹饑,生命已經奄奄一息;
Esurientes, et sitientes: anima eorum in ipsis defecit.
6 他們於急難中一哀救上主,上主即拯救他們脫離困苦,
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum eripuit eos.
7 引領他們走入正道,走內入可安居的城廓。
Et deduxit eos in viam rectam: ut irent in civitatem habitationis.
8 願他們感謝上主的仁慈,稱頌祂給人子顯的奇蹟。
Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
9 因為祂使饑渴的人得到飽飫,祂使肚餓人享盡美物。
Quia satiavit animam inanem: et animam esurientem satiavit bonis.
10 他們坐在黑暗與死影裏,盡為痛苦與鐵鍊所縛繫,
Sedentes in tenebris, et umbra mortis: vinctos in mendicitate, et ferro.
11 因為背棄了天主的命令,又輕視了至高者的叮嚀。
Quia exacerbaverunt eloquia Dei: et consilium Altissimi irritaverunt.
12 因此,祂以苦難折磨了他們的心神,他們跌倒了,卻沒有人來扶持他們。
Et humiliatum est in laboribus cor eorum: infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret.
13 他們在急難中哀求上主,上主即救他們脫離困苦,
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14 領他們擺脫死影與黑暗,把他們的銬鐐完全弄斷。
Et eduxit eos de tenebris, et umbra mortis: et vincula eorum dirupit.
15 願他們感謝上主的仁慈,稱頌祂給人子顯的奇蹟。
Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
16 因為祂把銅門摧毀,又把鐵閂擊碎。
Quia contrivit portas aereas: et vectes ferreos confregit.
17 他們因行為邪惡而病重,因犯罪而遭受苦痛;
Suscepit eos de via iniquitatis eorum: propter iniustitias enim suas humiliati sunt.
18 他們厭棄各樣的食物,快已接近死亡的門戶。
Omnem escam abominata est anima eorum: et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19 他們於急難中一哀求主,上主即拯救他們脫離困苦。
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20 主發一言就將他們病除,且拯救他們脫離了陰府。
Misit verbum suum, et sanavit eos: et eripuit eos de interitionibus eorum.
21 願他們感謝上主[的仁慈,稱頌祂給人子顯的奇蹟。
Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
22 願他們獻上感恩的祭獻,將祂的工程歡樂地宣傳。
Et sacrificent sacrificium laudis: et annuncient opera eius in exultatione.
23 他們乖船,下海行航,在大洋中往來經商,
Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis.
24 他們看見過上主的奇異作為,遇到過祂行於汪洋中的奇跡:
Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo.
25 祂一發命,風浪狂掀,海中波檮頓時高翻,
Dixit, et stetit spiritus procellae: et exaltati sunt fluctus eius.
26 時而忽躍沖天,時而忽墜棎淵;此危急之中,他們膽戰心寒,
Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos: anima eorum in malis tabescebat.
27 恍惚且暈眩,有如醉漢;一切的經驗全部紊亂。
Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius: et omnis sapientia eorum devorata est.
28 他們於急難中一哀求上主,上主即拯救他們脫離困苦。
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29 祂化風暴為平靜,海濤頓時便安定;
Et statuit procellam eius in auram: et siluerunt fluctus eius.
30 祂使風平浪靜,大家個個歡忭,祂領他們登上了渴薶的海岸。
Et laetati sunt quia siluerunt: et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31 願他們感謝上主的仁慈,稱頌祂給人子的奇蹟,
Confiteantur Domino misericordiae eius: et mirabilia eius filiis hominum.
32 在人民的集會中頌揚祂,在長老的議上讚美祂。
Et exaltent eum in ecclesia plebis: et in cathedra seniorum laudent eum.
33 上主使河域變為荒灘,青使清水泉變成乾川,
Posuit flumina in desertum: et exitus aquarum in sitim.
34 使肥沃土地變為鹹田,都因當地居民的罪愆。
Terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
35 祂又能使沙漠變成水源,使旱地變成水泉。
Posuit desertum in stagna aquarum: et terram sine aqua in exitus aquarum.
36 把饑餓的人徒置在那地,使他們與興建者安居的城邑;
Et collocavit illic esurientes: et constituerunt civitatem habitationis.
37 耕田種地,開懇了葡萄園,因此收穫果實,豐富出產。
Et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas: et fecerunt fructum nativitatis.
38 上主祝福了他們人口繁衍,賞賜他們的牲畜有增無減。
Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis: et iumenta eorum non minoravit.
39 其後因慘遭災患苦茌難,人口減少而被棄如前。
Et pauci facti sunt: et vexati sunt a tribulatione malorum, et dolore.
40 但上主卻使權貴遭受恥辱,任他們徘徊歧途無路可走。
Effusa est contentio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
41 但拯救貧窮人脫離災難,使他們家屬多如羊群一般。
Et adiuvit pauperem de inopia: et posuit sicut oves familias.
42 正直的人見到必然歡忭,但邪惡的人卻啞口無言。
Videbunt recti, et laetabuntur: et omnis iniquitas oppilabit os suum.
43 那一位賢哲詳察此事,並能體會上主的仁慈!
Quis sapiens et custodiet haec? et intelliget misericordias Domini?

< 詩篇 107 >