< 詩篇 107 >
1 請您們向上主讚頌,因為祂是美善寬仁,祂的仁慈永遠常存。
Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
2 歌詠此曲的人們是:上主親身所救贖的,由敵人手中救出的,
Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
4 他們在曠野和沙漠中漂流,找不到安居之城的道路。
Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
6 他們於急難中一哀救上主,上主即拯救他們脫離困苦,
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;
et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
9 因為祂使饑渴的人得到飽飫,祂使肚餓人享盡美物。
Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
10 他們坐在黑暗與死影裏,盡為痛苦與鐵鍊所縛繫,
Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro.
11 因為背棄了天主的命令,又輕視了至高者的叮嚀。
Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
12 因此,祂以苦難折磨了他們的心神,他們跌倒了,卻沒有人來扶持他們。
Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
13 他們在急難中哀求上主,上主即救他們脫離困苦,
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14 領他們擺脫死影與黑暗,把他們的銬鐐完全弄斷。
Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
15 願他們感謝上主的仁慈,稱頌祂給人子顯的奇蹟。
Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.
Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19 他們於急難中一哀求主,上主即拯救他們脫離困苦。
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20 主發一言就將他們病除,且拯救他們脫離了陰府。
Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
21 願他們感謝上主[的仁慈,稱頌祂給人子顯的奇蹟。
Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
22 願他們獻上感恩的祭獻,將祂的工程歡樂地宣傳。
Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:
24 他們看見過上主的奇異作為,遇到過祂行於汪洋中的奇跡:
ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.
26 時而忽躍沖天,時而忽墜棎淵;此危急之中,他們膽戰心寒,
Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.
Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
28 他們於急難中一哀求上主,上主即拯救他們脫離困苦。
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
30 祂使風平浪靜,大家個個歡忭,祂領他們登上了渴薶的海岸。
Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;
terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
36 把饑餓的人徒置在那地,使他們與興建者安居的城邑;
Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis:
37 耕田種地,開懇了葡萄園,因此收穫果實,豐富出產。
et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
38 上主祝福了他們人口繁衍,賞賜他們的牲畜有增無減。
Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit.
Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
40 但上主卻使權貴遭受恥辱,任他們徘徊歧途無路可走。
Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
41 但拯救貧窮人脫離災難,使他們家屬多如羊群一般。
Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
42 正直的人見到必然歡忭,但邪惡的人卻啞口無言。
Videbunt recti, et lætabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini?]