< 詩篇 102 >
1 受壓迫者在憂心悲愁時,向上主訴苦訴。 上主,求您允許我的祈求,願我的呼聲上達於您!
Oratio pauperis, Cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.
2 在我蒙難時日,求您不要掩面迴避我,我呼號您時,求您側耳聽我,迅速俯允我。
Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut cremium aruerunt.
4 我的心憔悴得枯草一般,因此我也忘記了吃我的飯。
Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum.
A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
6 我好像成了曠野中的淘河,我又像成了廢墟中的鴟鶚;
Similis factus sum pellicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio.
Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
8 我的仇敵常不停地辱罵我,對我猖狂的人,指名詛咒我;
Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me adversum me iurabant.
Quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam.
10 為了您的義憤與震怒,您把我舉起,將我撲拋去。
A facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me.
11 我的日月像傾斜的陰影,我的本身好像禾草枯零。
Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut fœnum arui.
12 然而上主,您卻永遠常在,您的名號萬也代不衰。
Tu autem Domine in æternum permanes: et memoriale tuum in generationem et generationem.
13 求您起來,願您寬赦熙雍,因憐憫她的時日已來臨。
Tu exurgens misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus.
14 因您的眾僕愛惜她的石頭,他們也念念不忘她的廢壚。
Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terræ eius miserebuntur.
15 上主,萬民必敬愛您的聖名,普世列王必敬愛您的光榮。
Et timebunt Gentes nomen tuum Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam.
16 因為上主必定要重建熙雍,且要顯現於自己的光榮中。
Quia ædificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua.
17 祂必垂顧窮苦人的祈禱,也決不拒絕他們的哀號。
Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum.
Scribantur hæc in generatione altera: et populus, qui creabitur, laudabit Dominum:
19 因上主由至高聖所俯視,由高天之上垂顧人間世,
Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de cælo in terram aspexit:
Ut audiret gemitus compeditorum: ut solveret filios interemptorum:
21 為在熙雍傳述上主的聖名,在耶路撒冷宣揚祂的光榮。
Ut annuncient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Ierusalem.
22 那時萬民都要聚集在一處,諸邦列國也要來朝拜上主。
In conveniendo populos in unum, et reges ut serviant Domino.
Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuncia mihi.
24 我說:我天主,莫我中年夭折,但願您的歲月永留萬代。
Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generationem et generationem anni tui.
Initio tu Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.
26 天地必要毀滅,而您永遠存在,萬物必要如同衣裳一樣衰敗,有如衣服更換,都要新存化代謝;
Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur:
tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
28 願您僕人的子女居家安康,願他們的子孫在您前永昌。
Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in sæculum dirigetur.