< 箴言 31 >
Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua.
2 我兒! 我的親生兒! 我的長子肋慕耳! 我許願所得的孩子! 我可給你說些什麼﹖
Quid dilecte mi, quid dilecte uteri mei, quid dilecte votorum meorum?
3 你不要將你的精力,為女人而消耗;也不要為君王的宮女,白費你的血氣。
Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas.
5 免得在酒興之餘,輕易將法律忘掉,顛倒窮人的是非。
et ne forte bibant, et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
6 應將醇酒給與哀慟欲絕的人,應將清酒給與心靈痛楚的人,
Date siceram mœrentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo:
7 好叫他們喝了,完全忘掉自己的貧乏,不再記憶自己的憂苦。
bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.
Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt:
aperi os tuum, decerne quod iustum est, et iudica inopem et pauperem.
10 賢淑的婦女,有誰能找到﹖她本身價值,遠勝過珠寶。
Mulierem fortem quis inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium eius.
11 她的丈夫對她衷心信賴,一切所需從來不會缺少。
Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
15 天還未明,她已起身,為給家人分配食物,給婢女們分派家務。
Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
16 她看中一塊田地,就將它買了來,以雙手所得的收入,栽植了葡萄園。
Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam.
Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio eius: non extinguetur in nocte lucerna eius.
Manum suam misit ad fortia, et digiti eius apprehenderunt fusum.
20 對貧苦的人,她隨手賙濟;對無靠的人,她伸手扶助。
Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
21 為自己的家人,她不害怕風雪,因為全家上下,都穿雙料衣裳。
Non timebit domui suæ a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
22 她為自己做了華麗的舖蓋,身穿的是細麻和紫錦的衣裳。
Stragulatam vestem fecit sibi: byssus, et purpura indumentum eius.
23 她的丈夫與當地長老同席,在城門口深為眾人所認識。
Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terræ.
Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
25 剛毅和尊嚴是她的服飾,一念及將來便笑容滿面。
Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo.
Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua eius.
Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
28 她的子女起來向她祝福,她的丈夫對她讚不絕口:「
Surrexerunt filii eius, et beatissimam prædicaverunt: vir eius, et laudavit eam.
Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas.
30 姿色是虛幻,美麗是泡影;敬畏上主的女人,纔堪當受人讚美。
Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
31 願她享受她雙手操勞的成果! 願她的事業在城門口使她受讚揚!
Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera eius.