< 箴言 3 >
Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat.
longitudinem enim dierum, et annos vitae, et pacem apponent tibi.
3 不要讓慈祥和忠實離棄你,要將她們繫在你的頸上,刻在你的心版上;
Misericordia, et veritas te non deserant, circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui:
et invenies gratiam, et disciplinam bonam coram Deo et hominibus.
Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae.
In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
Ne sis sapiens apud temetipsum: time Deum, et recede a malo:
sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus:
10 這樣,你的倉廩必充滿糧食,你的榨酒池必盈溢新酒。
et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
11 我兒,不要輕視上主的懲戒,也不要厭惡他的譴責,
Disciplinam Domini, fili mi, ne abiicias: nec deficias cum ab eo corriperis:
12 因為上主譴責他所愛的,有如父親譴責他的愛子。
quem enim diligit Dominus, corripit: et quasi pater in filio complacet sibi.
Beatus homo, qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia:
14 因為賺得智慧勝於賺得銀錢;智慧的果實勝於純金。
melior est acquisitio eius negotiatione auri, et argenti primi et purissimi fructus eius:
15 智慧比珍珠還要寶貴;凡你所貪求的,都不足以與她倫比。
pretiosior est cunctis opibus: et omnia, quae desiderantur, huic non valent comparari.
Longitudo dierum in dextera eius, et in sinistra illius divitiae, et gloria.
Viae eius viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae.
18 她為掌握她的人,是一株生命樹;凡堅持她的,必將納福。
Lignum vitae est his, qui apprehenderint eam: et qui tenuerit eam, beatus.
Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia.
20 賴他的智識,深淵纔裂口噴水,雲彩纔降下甘露。
Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
21 我兒,你應保持明智和慎重,不要讓她們離開你的視線:
Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis: Custodi legem atque consilium:
et erit vita animae tuae, et gratia faucibus tuis.
tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget:
24 你若坐下,必無所恐懼;你若躺下,必睡得甘甜。
si dormieris, non timebis: quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25 你決不怕驟然而來的恐怖,也不怕惡人突然而至的摧殘,
ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum ne capiaris.
27 你若有能力作到,不要拒絕向有求於你的人行善;
Noli prohibere benefacere eum, qui potest: si vales, et ipse benefac:
28 如果你能即刻作到,不要對你的近人說:「去! 明天再來,我纔給你。」
Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
Ne aemuleris hominem iniustum, nec imiteris vias eius:
quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio eius.
Egestas a Domino in domo impii: habitacula autem iustorum benedicentur.
Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
Gloriam sapientes possidebunt: stultorum exaltatio, ignominia.