< 箴言 21 >

1 君王的心在上主手裏,有如水流,可隨意轉移。
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.
2 人對自己的行為,都自覺正直;但審察人心的,卻是上主。
Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus.
3 秉公行義,比獻祭獻更悅上主。
Facere misericordiam et iudicium, magis placet Domino quam victimae.
4 傲慢的眼睛,驕傲的心靈,惡人的炫耀,無非是罪惡。
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis: lucerna impiorum peccatum.
5 熟思的人,必足以致富;草率的人,必貧困纏身。
Cogitationes robusti semper in abundantia: omnis autem piger semper in egestate est.
6 以謊言偽語騙得的財寶,是浮雲輕煙,死亡的羅網。
Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
7 惡人的暴戾,必殃及自身,因他們不肯去履行正義。
Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere iudicium.
8 惡人的道路,歪曲邪僻;正人的行為,正直適中。
Perversa via viri, aliena est: qui autem mundus est, rectum opus eius.
9 寧願住在屋頂的一角,不願與吵婦同居一室。
Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
10 惡人的心靈,只求邪惡;對自己友伴,毫不關懷。
Anima impii desiderat malum, non miserebitur proximo suo.
11 輕狂人遭受處罰,幼稚者將得明智;智慧人接受教訓,更增加自己知識。
Mulctato pestilente sapientior erit parvulus: et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
12 正義的上主監視惡人的家,且使惡人們都陷於災禍中。
Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
13 誰對窮人的哀求,充耳不聞,他呼求時,也不會得到應允。
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
14 暗中相送的饋贈,可平息忿怒;投入懷中的禮物,可平息狂怒。
Munus absconditum extinguit iras: et donum in sinu indignationem maximam.
15 秉公行義,能叫義人喜樂;但為作惡的人,卻是恐懼。
Gaudium iusto est facere iudicium: et pavor operantibus iniquitatem.
16 凡遠離明智道路的人,必居於幽靈的集會中。
Vir, qui erraverit a via doctrinae, in coetu gigantum commorabitur.
17 貪愛享樂的人,必遭受窮困;喜愛酒油的人,必不會致富。
Qui diligit epulas, in egestate erit: qui amat vinum, et pinguia, non ditabitur.
18 惡人必將為義人作贖金,敗類也將替君子作代價。
Pro iusto dabitur impius: et pro rectis iniquus.
19 與好爭易怒的女人同居,倒不如獨自住在曠野裏。
Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.
20 珍貴的寶藏和油,積藏在智者家裏;但糊塗愚昧的人,卻將之消耗淨盡。
Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo iusti: et imprudens homo dissipabit illud.
21 追求正義和仁慈的人,必將獲得生命與尊榮。
Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam, et gloriam.
22 智者必登上勇士的城邑,攻破城邑所憑倚的保壘。
Civitatem fortium ascendit sapiens, detraxitque robur fiduciae eius.
23 誰謹守自己的口舌,心靈必能免受煩惱。
Qui custodit os suum, et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.
24 高傲的人名叫「狂人」,他行事必極端蠻橫。
Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
25 怠惰人的手不肯操作,必為他的願望所扼殺。
Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus eius operari:
26 貪婪的人,終日貪婪;正義的人,廣施不吝。
tota die concupiscit et desiderat: qui autem iustus est, tribuet, et non cessabit.
27 惡人的祭獻,已是可憎;若懷惡而獻,更將如何﹖
Hostiae impiorum abominabiles, quae offeruntur ex scelere.
28 作假見證的人,必要滅亡;但善於聽的人,纔可常言。
Testis mendax peribit: vir obediens loquetur victoriam.
29 邪惡的人,常裝腔作勢;正直的人,卻舉止檢點。
Vir impius procaciter obfirmat vultum suum: qui autem rectus est, corrigit viam suam.
30 任何智慧、才略或計謀,都不能與上主相對抗。
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
31 招兵買馬,是為作作戰之日;但是勝利,卻由上主指使。
Equus paratur ad diem belli: Dominus autem salutem tribuit.

< 箴言 21 >