< 箴言 14 >
1 智慧的婦女,足以興家;愚昧的婦女,親手將家拆毀。
Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
2 履行正路的人,敬畏上主;愛走曲徑的人,輕視上主。
Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
3 愚昧人口中,有傲慢的根苗;智慧人的唇舌,是自己的保障。
In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos.
Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis.
Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis.
Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
8 明智人的智慧,在於審察自己的行徑;愚昧人的昏愚,在於自欺欺人。
Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
10 心頭的愁苦,唯有自己知;心中的喜樂,他人無分享。
Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
11 邪僻人的家庭,必遭破壞;正直人的帳幕,卻要興隆。
Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt.
Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
13 連在歡笑中,心亦有感傷;歡笑的結局,往往是痛苦。
Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
14 變心的人,必自嘗其果;良善的人,必得其善報。
Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.
Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
18 愚昧的人,以愚昧為基業;明智的人,以知識為冠冕。
Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
20 貧窮的人,為親朋所厭;富貴的人,則高朋滿座。
Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.
Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
22 陰謀邪惡的人,豈非走入歧途﹖策劃行善的人,必獲慈惠忠誠。
Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona.
In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
24 智慧人的冠冕,是他們的機智;愚昧人的冠冕,是他們的糊塗。
Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia.
25 忠實的見證,救人性命;作假證的人,危害他人。
Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
26 敬畏上主,是穩固的靠山;為他的子孫,也是個避難所。
In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
27 敬畏上主,是生命的泉源,使人脫免死亡的羅網。
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
28 人民眾多,是君王的光榮;庶民缺少,是王侯的沒落。
In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
29 緩於發怒的人,必甚有見識;脾氣暴躁的人,必大顯愚昧。
Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
30 心平氣和,使身體康健;心懷嫉忌,使骨骸腐蝕。
Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.
31 欺壓窮人的,就是凌辱他的造主;憐恤苦人的,就是尊敬他的造主。
Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
32 惡人因自己的邪惡,必被毀滅;義人因自己的正義,有所憑藉。
In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.
In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum.
35 明哲的臣僕,蒙受君王的寵幸;無用的臣僕,必遭君王的盛怒。
Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.