< 尼希米記 7 >
1 當城垣修好之後,我安了門扇,遂委派了守門者、歌詠者和肋未人。
Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,
2 以後,我委派了我的兄弟哈納尼,和堡壘長哈納尼雅,管理耶路撒冷,因為哈納尼雅是一個可信賴、敬畏天主出眾的人。
præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
3 我命他們說:「耶路撒冷的門,不到太陽發暖不准開;太陽還未落時,就要關門上閂! 守衛當由耶路撒冷的居民中指派,各按自己的班次,各在自己的屋前守衛。」
et dixi eis: Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
4 那時城市寬闊廣大,但城中居民稀少,房舍還沒有建築。
Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.
5 我的天主使我立意,召集有權勢的人、官長和民眾,要他們來登記。我發現了一冊初次由充軍歸來的人的族譜,上面有這樣的記載:
Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
6 以下是由被擄充軍返回本省的子民的人中,當初被巴比倫王拿步高,擄往巴比倫去的人中,回了耶路撒冷和猶大,各本城的人。
Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.
7 他們是同則魯巴貝耳、耶叔亞、乃赫米雅、色辣雅、阿米雅、納哈瑪尼、摩爾德開、彼耳商、米斯帕勒特、彼革外、勒洪和巴阿納,一起回來的。以色列民男子的數目如下:
Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël:
filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo:
filii Saphatia, trecenti septuaginta duo:
filii Area, sexcenti quinquaginta duo:
11 帕哈特摩阿布的子孫,即耶叔亞和約阿布的子孫,二千八百一十八名;
filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo:
filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor:
filii Zethua, octingenti quadraginta quinque:
filii Zachai, septingenti sexaginta:
filii Bannui, sexcenti quadraginta octo:
filii Bebai, sexcenti viginti octo:
filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo:
filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem:
filii Beguai, duo millia sexaginta septem:
filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque:
filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo:
filii Hasem, trecenti viginti octo:
filii Besai, trecenti viginti quatuor:
filii Hareph, centum duodecim:
filii Gabaon, nonaginta quinque:
filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.
Viri Anathoth, centum viginti octo.
Viri Bethazmoth, quadraginta duo.
29 克黎雅特耶阿陵人、革非辣人和貝厄洛特人,共七百四十三名;
Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.
Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.
Viri Machmas, centum viginti duo.
Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.
Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.
Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
Filii Harem, trecenti viginti.
Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.
Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
39 司祭:有耶達雅的子孫,即耶叔亞的家族,九百七十三名;
Sacerdotes: filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.
Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ:
43 肋未人:曷達委雅的後裔,耶叔亞和卡德米耳的子孫,七十四名。
filii Josue et Cedmihel filiorum
Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores:
45 門丁有沙隆的子孫,阿特爾的子孫,塔耳孟的子孫,阿谷布的子孫,哈提達的子孫,勺拜的子孫,共一百三十八名。
filii Asaph, centum quadraginta octo.
46 獻身者:有漆哈的子孫,哈穌法的子孫,塔巴敖特的子孫,
Janitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum triginta octo.
Nathinæi: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
53 巴刻步克的子孫,哈谷法的子孫,哈爾胡爾的子孫,
filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
54 巴茲里特的子孫,默希達的子孫,哈爾沙的子孫,
filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
55 巴爾科斯的子孫,息色辣的子孫,塔瑪赫的子孫,
filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
filii Nasia, filii Hatipha,
57 撒羅滿的僕役的子孫:有索泰的子孫,索費勒特的子孫,培黎達的子孫,
filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,
59 舍法提雅的子孫,哈提耳的子孫,頗革勒特責巴因的子孫和阿孟的子孫。
filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
60 所有獻身者的子孫和撒羅滿的僕役的子孫,共計三百九十二名。
Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
61 以下這些人,是由特耳默拉、特耳哈爾沙、革魯布、阿丹和依默爾上來,而不能說出自己的家族和族系,是否出自以色列的:
Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,
62 德拉雅的子孫,托彼雅的子孫,和乃科達的子孫,共計六百四十二人。
filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
63 司祭中:有哈巴雅的子孫,哈科茲的子孫和巴爾齊來的子孫。巴爾齊來娶了基肋阿得人巴爾齊來的女兒為妻,也取了他的名字。
Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.
64 他們查考登記的族譜,卻沒有找到自己的名字,所以他們由司祭中被革除了。
Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejecti sunt de sacerdotio.
65 省長指令他們,不准他們享用至聖之物,直到有位大司祭,帶著烏陵和突明出來解決。
Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.
Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
67 僕婢七千三百三十七人在外;還有歌詠的男女二百五十四名。
absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.
68 此外,還有駱駝四百三十五匹,驢六千七百二十匹。
Equi eorum, septingenti triginta sex: muli eorum, ducenti quadraginta quinque:
69 有些族長捐獻了一千金「塔理克,」盤子五十個,司祭長衣五百三十件,作為基金。
cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti.
70 另一些族長納了二萬金「塔理克,」二千二百銀「米乃,」作為建築的基金。
Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
71 其餘名眾捐獻的,共計二萬金「塔理克,」二千銀「米乃,」司祭長衣六十七件。
Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
72 司祭、勒未人、門丁、歌詠者、獻身者和全以色列,各住在本城內。
Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis.