< 馬太福音 24 >
1 由聖殿裏出來前行,門徒前來把聖殿的建築指給衪看。
Et egressus Iesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei ædificationes templi.
2 耶穌回答他們說:「你們不是看見這一切嗎? 我實在告訴你們:將來這裏決沒有一塊石頭,留在另一塊石頭上,而不被拆毀的。」
Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
3 衪在橄欖坐著的時候,門徒前來私下對衪說:「請告訴我們:什麼時候要發生這些事? 又什麼是你來臨和時代窮盡的先兆? (aiōn )
Sedente autem eo super Montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? (aiōn )
Et respondens Iesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat.
5 因為將有許多人假冒我的名字來說:我就是默西亞;他們要敢騙許多人。
Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.
6 你們要聽到戰爭和戰爭的風聲。小心,不要驚慌!因為這是必須發生的,但還不是結局,
Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini. Oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis.
7 因為民族要起來攻擊民族,國家要起來攻擊國家;並且到處要有饑荒、瘟溫疫和地震。
Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca.
Hæc autem omnia initia sunt dolorum.
9 那時,人要交付你們去受刑,要殺害你們;你們為了我的名字,要為各民族所憎恨。
Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
10 那時,必有許多人要跌倒,互相出賣,互相勼仇恨;
Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.
Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum.
Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
14 天國的福音必先在全世界宣講,給萬民作證,然後結局才會來到。
Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
15 所以,幾時你們見到達尼爾先知先知所說的『招致荒涼的可憎之物』己立於聖地,─讀者應明白:
Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:
tunc qui in Iudæa sunt, fugiant ad montes:
17 在屋頂的上的,不要下來,從自己的屋裏,取什麼東西;
et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus.
20 你們當祈禱,不要叫你們的逃遁遇到冬天或安息日。
Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato.
21 因為那時必有大災難,是從宇宙開始,直到如今從未有過的,將來也不會再有;
Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
22 並且那些時日如不縮短,凡有血肉的,都不會得救;但是為了那些被選的,那些時日,必會縮短。
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
23 那時,若有人對你們說:看,默西亞在這裏,或說在那裏!你們不要相信,
Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
24 因為將有假默西亞和假先知興起,行奇蹟和異蹟,以致如果可能,連被選的人也要被敢騙。
Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
26 為此,如果有人對你們說:看,他在曠野。你們不要出來。或說:看,在內室。你們也不要相信。
Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, nolite exire: Ecce in penetralibus, nolite credere.
27 因為如同閃電從東方發出,直照到西方,人子的來臨也要這樣。
Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
29 那時,時日的災難一過,立刻太陽就要昏暗,月亮也不發光,星辰要從天已慶工{天已的聘逸也要動搖
Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
30 那時,人子的記號要山現天上;地上所有的種族,都要哀號,要看見人子帶著威能和大光榮,乘著天上的雲彩降來。
et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa, et maiestate.
31 衪要派遺衪的天使,使用發出洪聲的號角,由四方,天這邊到天那邊,聚集衪所揀選的人。
Et mittet Angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
32 你們應該由無花果取個比喻:幾時它的枝條已經發嫩,葉子出生了你們就知道夏天近了。
Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:
33 同樣,你們幾時看見這一切,你們就該知道衪已近了,就在門口。
ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est in ianuis.
34 我實在告訴你們:除非這一切發生了,這一世代決不會過去。
Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
Cælum, et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
36 至於那日子和那時刻,除父一個外,誰也不知道,連天下的天使都不知道。
De die autem illa, et hora nemo scit, neque Angeli cælorum, nisi solus Pater.
Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis.
38 因為就如洪水以前的時日,人照常吃喝婚嫁,直到諾厄進入方舟的那一天,
Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam,
39 仍然沒有覺察;直到洪水來了,把他們都捲了去;人子的來臨,也必要這樣。
et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
40 那時,兩個人同在田間,一個被提去,一個卻被遺棄;
Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
41 兩個女人同在磨旁推磨,一個被提去,一個卻被遺棄。
Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
42 所以,你們要醒寤,因為你們不知道:在那一天你們的主人要來。
Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
43 這一點你們要明白:如果家知道,盜賊幾更天要來,他必要醒寤,不讓自己的房屋被挖穿。
Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
44 為此,你們應該準備,因為你們不料想的時辰,人子就來了。
Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
45 究竟誰是那忠信聰明的僕人,主人派他管理自己的家僕,按時配給他們食糧呢?
Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
46 主人來時,看見你們如此行事,那僕人才是有福的。
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem.
47 我實在告訴你們:主人必要委派他管理自己的一切財產
Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
49 於是他開始拷打自己的同伴,甚或同醉漢一起吃喝。
et cœperit percutere conservos suos, manducet autem, et bibat cum ebriosis:
50 正在他不期待的日子,和想不到的時刻,那僕人的主人要來到,
veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua ignorat:
51 剷除他,使他與假善人遭受同樣的命運;在那裏要有哀號和切齒。」
et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis. Illic erit fletus, et stridor dentium.