< 路加福音 12 >

1 時有成千累萬的群眾集合攏來,竟至互相踐踏。耶穌開始先對自己的門徒說:「你們要謹訪法利賽人的酵母,即他們的虛偽。
Multis autem turbis concurrentibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis.
2 但是沒有遮掩的事,將來不被揭露的;也沒有隱藏的事,將來不被知道的。
Nihil enim opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur.
3 因此,你們在暗處所說的,將來必要在明處被人聽見;在內室附耳所說的,將來必要在屋頂上張揚出來。
Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
4 我告訴你們做我朋友的人們,你們不要害怕那些殺害肉身,而後能更有所為的人。
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant.
5 我要指給你們,誰是你們所應害怕的:你們應當害怕殺了以後,有權柄把人投入地獄的那一位;的確,我告訴你們: 應當害怕這一位! (Geenna g1067)
Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. ita dico vobis, hunc timete. (Geenna g1067)
6 五隻麻雀不是賣兩文銅錢嗎﹖然而在天主前,他們中沒有一隻被遺忘的。
Nonne quinque passeres vaeneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
7 就是你們的頭髮,也二被數過;你們不要害怕! 你們比許多麻雀尊貴多了。
Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos:
8 我告訴你們: 凡在人前承認我的,人子將來也要在天主的使者前承認他;
Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei:
9 他在人前否認我的,將來在天主的使者前也要被否認。
qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei.
10 凡出言干犯人子的,尚可獲得赦免;但是褻瀆聖神的人,決不能獲得免。
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem, qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur.
11 當人押送你們到會堂,到長官及有權柄的人面前時,你們不要思慮怎樣申辯,或說什麼話,
Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite soliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
12 因為在那個時刻,聖神必要教給你們應說的話。」
Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
13 人群中有一個人向耶穌說: 「師傅,請吩咐我的兄弟與我分家罷!」
Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.
14 耶穌對他說: 「人哪,誰立了我做你們的判官及分家人呢﹖」
At ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudicem, aut divisorem super vos?
15 遂對他們說:「你們要謹慎,躲避一切貪婪,因為一個人縱然富裕,他的生命並不在於他的資產。」
Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet.
16 耶穌對他們設了一個比喻說: 「有一個富人,他的田地出產豐富。
Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit:
17 他心裏想道: 我可怎麼辦呢﹖因為我已經沒有地方收藏我的物產。
et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos?
18 他遂說: 我要這樣做: 我要拆毀我的倉房,另建更大的,好在那裏藏一切榖類及財物。
Et dixit: Hoc faciam: Destruam horrea mea, et maiora faciam: et illuc congregabo omnia, quae nata sunt mihi, et bona mea,
19 以後,我要對我的靈魂說: 靈魂哪! 你存有大量的財物,足夠多年之用,你休息罷! 吃喝宴樂罷!
et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare.
20 天主卻給他說: 胡塗人哪! 今夜就要索回你的靈魂,你所備置的,將歸誰呢﹖
Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem parasti, cuius erunt?
21 那為自己厚積財產而不在天主前玫富的,也是如此。」
Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
22 耶穌對他的門徒說:「為此,我告訴你們: 不要為生命思慮吃什麼,也不要為身體思慮穿什麼,
Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis: Nolite soliciti esse animae vestrae quid manducetis: neque corpori quid induamini.
23 因為生命貴於食物,身體貴於衣服。
Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
24 你們看看烏鴉,牠們不播種,也不收割;牠們沒有庫房,也沒有倉廩,天主尚且養活牠們,你們比起飛鳥更要尊貴多少呢﹖
Considerate corvos quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?
25 你們中誰能運用思慮,使自己的壽數增加一肋呢﹖
Quis autem vestrum cogitando potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
26 如果你們連極小的事還做不來,為什麼要思慮別的事呢﹖
Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris soliciti estis?
27 你們看看百合花,是怎樣生長的: 它們不勞作,也不紡織;可是,我告訴你們:連撒羅滿在他極盛的榮花時所披戴的,也不如這花中的一朵。
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
28 田野閶的野草,今天還在,明天就投入爐中,天主尚且這樣裝飾,何況你們呢! 小信德的人啊!
Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillae fidei?
29 你們不要謀求吃什麼,喝什麼,也不要憂愁掛心,
Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:
30 因為這一切都是世上的外邦人所尋求的,至於你們,你們的父知道你們需要這些。
haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
31 你們只要尋求他的國,這些自會加給你們。」
Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adiicientur vobis.
32 「你們小小的羊群,不要害怕! 因為你們的父喜歡把天國賜給你們。
Nolite timere pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum.
33 要變賣你們所有的來施捨,為你們自己備下經久不朽的錢囊,在天上備下取用不盡的寶藏;那裏盜賊不能走近,蠹蟲也不能損壞,
Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
34 因為你們的寶藏在那裏,你們的心也必在那裏。」
Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
35 「要把你們的腰束起,把燈點著;
Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris,
36 應當如同那些等候自己的主人,由婚宴回來的人,為的是主人來到,一敲門,立刻就給他開門。
et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei.
37 主人來到時,遇見醒寤著的那些僕人,是有福的。我實實在在告訴你們:主人要束上腰,請他們坐席,自己前來伺候他們。
Beati servi illi, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
38 他二更來也罷,三更來也罷,若遇見這樣,那些人才是有福的。
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
39 你們應該明白這一點: 如果家主知道盜賊何時要來,[他必定要醒寤],決不容自己的屋被挖穿。
Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
40 你們也應當準備,因為在你們不料想的時辰,人子就來了。」
Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
41 伯多祿說:「主,你講的這個比喻,是為我們呢,還是為眾人﹖」
Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam: an et ad omnes?
42 主說: 「究竟誰是那忠信及精明的管家,主人派他管理自己的家僕,按時配給食糧﹖
Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
43 主人來時,看見他如此行事,那僕人才是有福的。
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
44 我實實在在告訴你們: 主人必要委派他管理自己的一切財產。
Vere dico vobis, quoniam supra omnia, quae possidet, constituet illum.
45 如果那個僕人心裏說: 我的主人必然遲來;他便開始烤打僕婢,也吃也喝也醉酒。
Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire: et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari:
46 在他不期待的日子,不知覺的時刻,那僕人的主人要來,必要剷除他,使他與不信者遭受同的命運。
veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum, partemque eius cum infidelibus ponet.
47 那知道主人的旨意,而偏不準備,或竟不奉行他旨意的僕人,必然要多受烤打;
Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit, et non facit secundum voluntatem eius, vapulabit multis:
48 那不知道而做了應受烤打之事的,要少受烤打。給誰的多,向誰要的也多;交托誰的多,向誰索取的也格外多。」
qui autem non cognovit, et fecit digna, plagis vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
49 「我來是為把火投在地上,我是多麼切望它已經燃燒起來!
Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?
50 我有一種應受的洗禮,我是如何焦急,直到它得以完成!
Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usquedum perficiatur?
51 你們以為我來是給地上送和平嗎﹖不,我告訴你們: 而是來送分裂。
Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem:
52 因為從今以後,一家五口的,將要分裂: 三個反對兩個,兩個反對三個。
erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
53 他們將要分裂: 父親反對兒子,兒子反對父親;母親反對女兒,女兒反對母親;婆母反對兒媳,兒媳反對婆母。」
dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
54 耶穌又向群眾說:「幾時你們看見雲彩由西方升起,立刻就說: 要下大雨了;果然是這樣。
Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit: et ita fit.
55 幾時南風吹來,就說天要熱了;果然是這樣。
Et cum austrum flantem, dicitis: Quia aestus erit: et fit.
56 假善人哪! 你們知道觀察地上及天上的氣象,怎麼不能觀察這個時機呢﹖
Hypocritae faciem caeli, et terrae nostis probare: hoc autem tempus quomodo non probatis?
57 你們為什麼不能由自己來辨別正義的事呢﹖
Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est?
58 當你同你的對頭去見官長時,尚在路上,你得設法與他了結,怕他拉你到法官前,法官把你交給刑役,而刑役把你押在獄中。
Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
59 我告訴你:非等還清最後的一分錢,斷不能從那裏出來。」
Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.

< 路加福音 12 >