< 路加福音 11 >
1 一次,耶穌在一個地方祈禱,停止以後,祂的一個門徒對祂說:「主,請教給我們祈禱,如同若翰教給了他的門徒一樣。」
Et factum est: cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Ioannes discipulos suos.
2 耶穌給他們說:「你們時要說:父啊! 願你的名被尊為聖,願你的國來臨,
Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in coelo, et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
4 寬免我們的罪過,因為我們自己也寬免所有虧負我們的人;不要讓我們陷入誘惑。」
Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
5 耶穌對他們說:「你們中間誰有一個朋友,半夜去他那裏,給他說:朋友,借給我三個餅罷!
Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes,
6 因為我的朋友行路到了我這裏,我沒有什麼可以款待他。
quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
7 那人從裏面回答說:不要煩擾我了! 門己經關上,我的孩子們同我一起在床上,我不能起來給你。
et ille deintus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.
8 我告訴你們:他縱然不為了他是朋友的緣故,而起來給他,也要因他恬不知恥地切求而起來,給他所需要的一切。
Et si ille perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
9 所以,我告訴你們:你們求,必要給你們;你們找,必要找著;你們敲,必要給你們開門。
Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
10 因為凡求的,就必得到;找的,就必找到;敲的,就必給他開。
Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.
11 你們中間那有為父親的,兒子向他求餅,反而給他石頭呢﹖或是求魚,反將蛇當魚給他呢﹖
Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem: numquid pro pisce serpentem dabit illi?
Aut si petierit ovum: numquid porriget illi scorpionem?
13 你們縱然不善,尚且知道把好東西給你們的兒女,何況在天之父,有不更將聖神賜與求他的人嗎﹖」
Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester coelestis de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?
14 耶穌驅逐一個魔鬼──他是使人瘖啞的魔鬼;他出去以後,啞吧便說出話來,群眾都驚訝不止。
Et erat eiiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum eiecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.
15 但是,其中有人說:「他是仗賴魔王貝則步驅魔。」
Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia.
16 另一些人試探耶穌,向他要求一個自天而來的徵兆。
Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo.
17 耶穌知道了他們的心意,便給他們說:「凡是一國自相紛爭,必成廢墟,一家一家的敗落。
Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
18 如果撒殫自相紛爭,他的國如何能存立呢﹖因為你們說我仗賴貝耳則步驅魔。
Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum eius? quia dicitis in Beelzebub me eiicere daemonia.
19 如果我仗賴貝耳則步驅,你們的子弟們是仗賴誰驅魔呢﹖為此,他們將是你們的裁判者。
Si autem ego in Beelzebub eiicio daemonia: filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
20 如果我是仗賴天主的手指驅魔,那麼,天主的國已來到你們中間了。
Porro si in digito Dei eiicio daemonia: profecto pervenit in vos regnum Dei.
21 幾時壯士配帶武器,看守自己的宅舍,他的財產必能安全。
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, quae possidet.
22 但是,如果有個比他強壯的來戰勝他,必會把他所依仗的一切器械都奪去,而瓜分他的贓物。
Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
23 不隨同我的,就是反對我;不同我收集的,就是分散。」
Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit.
24 邪魔從人身上出去後,走遍乾旱之地,尋找一個安息之所,卻沒有找著;他於是說:我要回到我出來的那屋裏去。
Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.
Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.
26 就去,另外帶了七個比自己更惡的魔鬼來,進去,住在那裏;那人末後的處境,比先前就更壞了。」
Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus.
27 耶穌說這些話的時候,人群中,有一個婦人高聲向他說:「懷過你的胎,及你所吮吸過的乳房,是有福的! 」
Factum est autem, cum haec diceret: extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti.
28 耶穌卻說:「可是那聲天主的話而遵行的,更是有福的! 」
At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.
29 群眾合攏來的時候,耶穌開始說:「這一世代是一個邪惡的世代:它要求徵兆,除了約納的徵兆外,必不給它任何其他徵兆。
Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.
30 因為,有如約納為尼尼微人是個徵兆,將來人子為這一世代也是這樣的。
Nam sicut fuit Ionas signum Ninivitis: ita erit et Filius hominis generationi isti.
31 南方的女王,在審判時,將同這一世代的人起來,定他們的罪,因為她從地極來,聽撒羅滿的智慧;看,這裏有一位大於撒羅滿的!
Regina Austri surget in iudicio cum viris generationis huius, et condemnabit illos: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic.
32 尼尼微人在審判時,將同這一代的人起來,定他們的罪,因為尼尼微人因了約納的宣講而悔改了;看,這裏有一位大於約納的! 」
Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac, et condemnabunt illam: quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus quam Ionas hic.
33 沒有人點燈放在窖中,或置於斗下的,而是放在燈台上,讓進來的人看見光明。
Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.
34 你的眼睛就是身體的燈。幾時你的眼睛純潔,你全身就光明;但如果邪惡,你全身就黑暗。
Lucerna corporis tui, est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebrae sint.
36 所以,如果你全身光明,絲毫沒有黑暗之處,一切必要光明,有如燈光照耀你一樣。」
Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
37 耶穌正說話的時候,有一個法利賽人請他到自己家中用飯,耶穌進去便入了席。
Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se. Iesus autem ingressus recubuit.
38 那個法利賽人一看見,就怪異耶穌飯前不先洗手。
Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
39 但主對他說:「你們法利賽人洗淨杯盤的外面,而你們心中卻滿是劫奪與邪惡。
Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisaei quod deforis est calicis, et catini, mundatis: quod autem intus est vestrum, plenum est rapina, et iniquitate.
Stulti nonne qui fecit quod deforis est, etiam id, quod deintus est, fecit?
41 只要把你們杯盤裏面的施捨了,那麼,一切對你們便都潔淨了。
Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
42 但是,禍哉,你們法利賽人! 因為你們把薄荷茴香及各種菜蔬捐獻十分之一,反而將公義及愛天主的義務忽略過去:這些固然該作,那些也不可忽略。
Sed vae vobis Pharisaeis, qui decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis iudicium, et charitatem Dei: haec autem oportuit facere, et illa non omittere.
43 禍哉,你們法利賽人! 因為你們在會堂裏愛坐上座,在街市上愛受人致敬。
Vae vobis Pharisaeis, qui diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
44 禍哉,你們! 因為你們就如同不顯露的墳墓,人在上面行走,也不知道。」
Vae vobis, qui estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
45 有一個法學士回答耶穌說:「師傅,你說這些話,連我們也悔辱了。」
Respondens autem quidam ex Legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis.
46 耶穌說:「禍哉,你們這些法學士! 因為你們加給人不堪負荷的重擔,而你們自己對重擔連一個指頭也不肯動一下。
At ille ait: Et vobis Legisperitis vae: quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
47 禍哉,你們! 你們修建先知的墳墓,而你們的祖先卻殺害了他們,
Vae vobis, qui aedificatis monumenta Prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos.
48 可見你們證明,並讚成你們祖先所行的事,因為他們殺害了先知,而你們卻修建先知的墳墓。
Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum: quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra.
49 為此,天主的智慧曾說過:我將要派遣先知及使者到他們那裏,其中有的,他們要殺死;有的,他們要迫害,
Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos Prophetas, et Apostolos, et ex illis occident, et persequentur:
50 為使從創造世界以來,所流眾先知的血,都要向這一代追討,
ut inquiratur sanguis omnium Prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
51 從亞伯爾的血,到喪亡在祭壇與聖所之間的則加黎雅的血,的確,我告訴你們:都要向這一代追討。
a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare, et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
52 禍哉,你們法學士! 因為你們拿走了智識的鑰匙,自己不進去,那願意進去的,你們也加以阻止。」
Vae vobis Legisperitis, qui tulistis clavem scientiae, ipsi non introistis, et eos, qui introibant, prohibuistis.
53 耶穌從那裏出來以後,經師們同法利賽人開始嚴厲追逼他,盤問他許多的事,
Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt Pharisaei, et Legisperiti graviter insistere, et os eius opprimere de multis,
insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore eius, ut accusarent eum.