< 約翰福音 19 >

1 時,比拉多命人把耶穌帶去鞭打了。
Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum, et flagellavit.
2 然後兵士們用荊棘編了個茨冠,放在他頭上,給他披上一件紫紅袍,
Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius: et veste purpurea circumdederunt eum.
3 來到他跟前說: 「猶太人的君王,萬歲! 」並給他耳光。
Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Iudæorum: et dabant ei alapas.
4 比拉多又出去到外面,向他們說:「看,我給你們領出他來,為叫你們知道我在他身上查不出什麼罪狀。」
Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
5 於是耶穌帶著茨冠,披著紫紅袍出來了;比拉多就對他們說: 「看,這個人! 」
(Exivit ergo Iesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum: ) Et dicit eis: Ecce homo.
6 司祭長和差役們一看見耶穌,就喊說: 「釘在十字架上!釘他在十字架上! 」比拉多對他們說: 「你們把他帶去,釘在十字架上罷! 我在他身上查不出什麼罪狀。」
Cum ergo vidissent eum Pontifices, et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos, et crucifigite: ego enim non invenio in eo causam.
7 猶太答覆他說: 「我們有法律,按法律他應該死,因為他自充為天主子。」
Responderunt ei Iudæi: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
8 比拉多聽了這話,越發害怕,
Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.
9 遂又進了總督府,對耶穌說:「你到底是那裏的?」耶穌卻沒有回答他。
Et ingressus est prætorium iterum: et dixit ad Iesum: Unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei.
10 於是比拉多對他說: 「你對我也不說話嗎?你不知道我有權柄釋放你,也有權柄釘你在十字架上嗎?」
Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te?
11 耶穌答說: 「若不是由上賜給你,你對我什麼權柄也沒有;為此,把我交付給你的人,負罪更大。」
Respondit Iesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, maius peccatum habet.
12 從此,比拉多設法要釋放耶穌,猶太人卻喊說: 「你如果釋放這人,你就不是凱撒的朋友,因為凡自充為王的,就是背叛凱撒。」
Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Iudæi autem clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradicit Cæsari.
13 比拉多耶穌一聽這話,就把耶穌領出來,到了一一個名叫「石鋪地」──希伯來話叫「加巴達」的地方,坐在審判座位上。
Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum: et sedit pro tribunali, in loco, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha.
14 時值逾越節的預備日,約莫第六時辰,比拉多對猶太人說:「看,你們的君王! 」
Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Iudæis: Ecce rex vester.
15 他們就喊叫說: 「除掉,除掉,釘他在十字架上! 」比拉多對他們說: 「要我把你們的君王在十字架上嗎?」司祭長答說: 「除了凱撒,我們沒有君王。」
Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt Pontifices: Non habemus Regem, nisi Cæsarem.
16 於是比拉多把耶穌交給他們去釘死。他們就把耶穌帶去了。
Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Iesum, et eduxerunt.
17 耶穌自己背著十字架出來,到了一個名叫「髑髏」的地方,希伯來話叫「哥耳哥達」,
Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ, locum, Hebraice autem Golgotha:
18 他們就在那裏把他釘在十字架上,同他一起另有兩個人: 一個在這邊,一個在那邊,耶穌在中間。
ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc, et hinc, medium autem Iesum.
19 比拉多寫個牌子,放在十字架上端,寫的是:「納匝肋人耶穌,猶太人的君王。」
Scripsit autem et titulum Pilatus: et posuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus, Rex Iudæorum.
20 這牌子有許多猶太人唸了,因為耶穌被在十字架上的地方離城很近,是用希伯來、羅馬和希臘文寫的。
Hunc ergo titulum multi Iudæorum legerunt: quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus: Et erat scriptum Hebraice, Græce, et Latine.
21 於是猶太人的司祭長就對比拉多說: 「不要寫猶太人的君王,該寫他自己說: 我是猶太人的君王。」
Dicebant ergo Pilato Pontifices Iudæorum: Noli scribere, Rex Iudæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Iudæorum.
22 比拉多答覆說:「我寫了,就寫了。」
Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi.
23 兵士將耶穌釘在十字架上後,拿了他的衣服,分成四分,每人一分;又拿了長衣,因那長衣是無縫的,由上到下渾然織成,
Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, (et fecerunt quattuor partes: unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
24 所以他們彼此說: 「不要把它們撕開,我們擲骰,看是誰的。」這就應驗了經上的話『他們瓜分了我的衣服,為我的長衣,他們拈鬮。』士兵果然這樣作了。
Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.
25 在耶穌的十字架旁,站著他的母親和他母親的姊妹,還有克羅帕的妻子瑪利亞和瑪利亞瑪達肋納。
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius, et soror matris eius, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.
26 耶穌看見母親,又看見他所愛的門徒站在旁邊,就對母親說: 「女人,看你的兒子! 」
Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ: Mulier, ecce filius tuus.
27 然後又對那門徒說: 「看,你的母親! 」就從那時起,那門徒把她接到自己家裏。
Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
28 此後,耶穌因知道一切事都完成了,為應驗經上的話,遂說: 『我渴。』
Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.
29 有一個盛滿了醋的器皿放在那裏,有人便將海綿浸滿了醋,綁在長槍上,送到的口邊。
Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
30 耶穌一嚐了那醋,便說: 「完成了。」就低下頭,交付了靈魂。
Cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
31 猶太人因那日子是預備日,免得安息日內──那安息日原是個大節日──屍首留在十字架上,就來請求比拉多打斷他們的腿,把他們拿去。
Iudæi ergo, (quoniam Parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora Sabbato, (erat enim magnus dies ille Sabbati) rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
32 士兵遂前來,把第一個人的,並與耶穌同釘在十字架上的第二個人的腿打斷了。
Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.
33 可是,及至來到耶穌跟前,看見他已經死了,就沒有打斷他的腿;
Ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura,
34 但是,有一個兵士用槍刺透了他的肋旁,立刻流出了血和水。
sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis, et aqua.
35 那看見這事的人就作證,而他的見證是真實的;並且「那位」知道他所說的是真實的,為叫你們也相信。
Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium eius. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.
36 這此事發生,正應驗了經上的話說: 『不可將他的骨頭打斷。』
Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.
37 經上另有一句說: 『他們要瞻望他們所刺透的。』
Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.
38 這些事以後,阿黎瑪特雅人若瑟──他因怕猶太人,暗中作了耶穌的門徒──來求比拉多,為領取耶穌的遺體;比拉多允許了。於是他來把耶穌的遺體領去了。
Post hæc autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathæa, (eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudæorum) ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu.
39 那以前夜間來見耶穌的尼苛德摩也來了,帶著沒藥及沉香調和的香料,約有一百斤。
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ, et aloes, quasi libras centum.
40 他們取下了耶穌的遺體,照猶太人埋葬的習俗,用殮布和香料把他裹好。
Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudæis sepelire.
41 在耶穌被在十字架上的地方,有一個園子,那園子裏有一座新墳墓,裏面還沒有安葬過人。
Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus: et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
42 只因是猶太人的預備日,墳墓又近,就在那裏安葬了耶穌。
Ibi ergo propter Parasceven Iudæorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.

< 約翰福音 19 >