< 約翰福音 12 >

1 越節前六天,耶穌來到伯達尼,就是耶穌從死者中喚起納匝祿的地方。
Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Iesus.
2 有人在那裡為他擺設了晚宴,瑪爾大伺候,而納匝祿也是和耶穌一起坐席的一位。
Fecerunt autem ei coenam ibi: et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
3 那時,瑪利亞拿了一斤極珍貴的純「拿爾多」香液,敷抹了耶穌的腳,並用自己的頭髮擦乾,屋裏便充滿了香液的氣味。
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit pedes eius capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
4 那要負賣耶穌的依斯加略猶達斯──即他的一個門徒──便說:
Dixit ergo unus ex discipulis eius, Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus:
5 「為什麼不把這香液去賣三白塊「德納」,施捨給窮人呢?」
Quare hoc unguentum non vaeniit trecentis denariis, et datum est egenis?
6 他說這話,並不是因為他關心窮人,只因為他是個賊,掌管錢囊,常偷取其中所存放的。
Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat.
7 耶穌就說: 「由她罷!這原是她我安葬之日而保存的。
Dixit ergo Iesus: Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud.
8 你們常有窮人和你們在一起;至於我,你們卻不常。」
Pauperes enim semper habebitis vobiscum: me autem non semper habebitis.
9 有許多猶太人聽說耶穌在那裏,就來了,不但是為耶穌,也是為看他從死者中所喚起的拉匝祿。
Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est: et venerunt, non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
10 為此,司祭長議決連拉匝祿也要殺掉,
Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:
11 因為有許多猶太人為了拉匝祿的緣故,離開他們,而信從了耶穌。
quia multi propter illum abibant ex Iudaeis, et credebant in Iesum.
12 第二天來過節的群眾,聽說耶穌來到耶路撒冷,
In crastinum autem turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Ierosolymam:
13 便拿了棕櫚枝,出去迎接他,喊說: 「賀三納!因上主之名而來的,以色列的君王應受稱頌。」
acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Israel.
14 耶穌找了一匹小驢,就騎上去,正如經上所記載的:
Et invenit Iesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:
15 「熙雍女子,不要害怕! 你的君王騎著驢駒來了! 」
Noli timere filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.
16 起初他的門徒也沒明白有這些事,然而,當耶穌受光榮以後,他們才想起這些話是指著他而記載的。為此,他們就這樣對他做了。
Haec non cognoverunt discipuli eius primum: sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo: et haec fecerunt ei.
17 當耶穌叫拉匝祿從墳墓中出來,由死者中喚起他時,那時同他在一起的眾人,都為所見的作證;
Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
18 因此,有一群人去迎接他,因為他們聽說他行了這個神跡;
Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.
19 於是法利賽人便彼此說: 「看,你們一無所成!瞧,全世界都跟他去了。」
Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
20 在那些上來過節,崇拜天主的人中,有些希臘人。
Erant autem quidam Gentiles ex his, qui ascenderant ut adorarent in die festo.
21 他們來到加利肋亞貝特賽達人斐理伯前,請求他說: 「先生! 我們願拜見耶穌。」
Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Iesum videre.
22 斐理伯就去告訴安德肋,然後安德肋和斐理伯便來告訴耶穌。
Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas rursum, et Philippus dixerunt Iesu.
23 耶穌開口向他們說: 「人子要受光榮的時辰到了。
Iesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
24 我實實在在告訴你們:一粒麥子如果不落在地裏死了,仍只是一粒;如果死了,才結出許多子粒來。
Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit; ipsum solum manet. si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
25 愛惜自己性命的,必要喪失性命;在現世憎恨自己性命的,必要保存性命入於永生。 (aiōnios g166)
Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. (aiōnios g166)
26 誰若事奉我,就當跟隨我;如此,我在那裡,我的僕人也要在那裡;誰若事奉我,我父必要尊重他。
Si quis mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
27 現在我心神煩亂,我可說什麼呢?我說: 父啊!救我脫離這時辰罷?但正是為此,我才到了這時辰。
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc.
28 父啊!光榮你的名罷! 」當時有聲音來自天上: 「我已光榮了我的名,我還要光榮。」
Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo.
29 在場聽見的群眾,便說: 「這是打雷。」另有人說: 「是天使同他說話。」
Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii autem dicebant: Angelus ei locutus est.
30 耶穌回答說: 「這聲音不是為我而來,而是為你們。
Respondit Iesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos.
31 現在就是這世界應受審判的時候,現這世界的元首就要被趕出去;
Nunc iudicium est mundi: nunc princeps huius mundi eiicietur foras.
32 至於我,當我從地上被舉起來時,便要吸引眾人來歸向我。」
Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
33 他說這話,是要表明他要以怎樣的死而死。
(hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
34 於是群眾回答他說: 「我們從法律知道: 默西亞要存留到永遠;你怎麼說: 人子必須被舉起呢?這個人子是誰?」 (aiōn g165)
Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Et quis est iste Filius hominis? (aiōn g165)
35 耶穌遂給他們說:「光在你們中間還有片刻。你們趁著還有光的時候,應該行走,免得黑暗籠罩了你們。那在黑暗中行走的,不知道往那裏去。
Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant: et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36 幾時你們還有光,應當信從光,好成為光明之子。」耶穌講完了這些話,就躲開他們隱藏去了。
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Iesus: et abiit, et abscondit se ab eis.
37 耶穌雖然在他們面前行了這麼多的神跡,他們仍然不信不他;
Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum:
38 這正應驗了依撒意亞先知所說的話: 『上主! 有誰會相信我們的報道呢?上主的手臂又向誰顯示了出來呢?』
ut sermo Isaiae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
39 他們不能信,因為依撒意亞又說過:
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40 『上主使他們瞎了眼,使他們硬了心,免得他們眼睛看見,心裏覺悟而悔改,使我治好他們。』
Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum: ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.
41 依撒意亞因為看見了他的光榮,所以指著講了這話。
Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam eius, et locutus est de eo.
42 事雖如此,但在首領中,仍有許多人信從了耶穌,只為了法利賽人而不敢明認,免得被逐出會堂,
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non eiicerentur.
43 因為他們喜愛世人的光榮,勝過天主的光榮。
dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei.
44 耶穌說: 「信我的,不是信我,而是信那派遣我來的;
Iesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui misit me.
45 看見我的,也就是看見那派遣我來的。
Et qui videt me, videt eum, qui misit me.
46 我身為光明,來到了世界上,使凡信我的,不留在黑暗中。
Ego lux in mundum veni: ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
47 無論誰,若聽我的話而不遵行,我不審判他,因為我不是為審判世界而來,乃是為拯救世界。
Et si quis audierit verba mea, et non custodierit: ego non iudico eum. non enim veni ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
48 拒絕我,及不接受我話的,自有審判他的: 就是我所說的話,要在末日審判他。
Qui spernit me, et non accipit verba mea: habet qui iudicet eum. sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die.
49 因為我沒有憑我自己說話,而是派遣我來的父,他給我出了命,叫我該說什麼,該講什麼。
Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.
50 我知道他的命令就是永生;所以,我所講論的,全是依照父對我所說的而講論的。」 (aiōnios g166)
Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. (aiōnios g166)

< 約翰福音 12 >