< 約翰福音 10 >
1 我實實在在告訴你們:凡不由門進入羊棧,而由別處爬進去的,便是賊,便是強盜。
Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde: ille fur est, et latro.
Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
3 看門的給他開門,羊聽他的聲音;他按著名字呼喚自己的羊,並引領出來。
Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.
4 當他把羊放出來以後,就走在羊前面,羊也跟隨他,因為認得他的聲音。
Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius.
5 羊決不跟隨陌生人,反而逃避他,因為羊不認得陌生人的聲音。」
Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.
6 耶穌給他們講了這個比喻,他們卻不明白給他們所講的是什麼。
Hoc proverbium dixit eis Iesus. Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
7 於是耶穌又對他們說: 「我實實在在告訴你們: 我是羊的門;
Dixit ergo eis iterum Iesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
9 我就是門,誰若經過我進來,必可得安全;可以進,可以出,可以找到草場。
Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
10 賊來,無非是為偷竊、殺害、毀滅; 我來,卻是為叫他們獲得生命,且獲得更豐富的生命。
Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
12 傭工,因不是牧人,羊也不是他自己的,一看見狼來,便棄羊逃跑──狼就抓住羊,把羊趕散了,
Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves:
mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
Ego sum pastor bonus: et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae.
15 正如父認識我,我也認識父一樣;我並且為羊捨掉我的性命。
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
16 我還有別的羊,不屬於這一棧,我也該把他們引來,他們要聽我的聲音,這樣,將只有一個羊群,一個牧人。
Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor.
Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18 誰也不能痔去我的性命,而我是甘心情願捨掉它;我有權捨掉它,我也有權再取回它來:這是我由我父接受的命令。」
Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam: et potestatem habeo iterum sumendi eam: Hoc mandatum accepi a Patre meo.
Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.
20 他們中有許人說: 「他附魔發瘋,為什麼還聽他呢?」
Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit: quid eum auditis?
21 另有些人說: 「這話不是附魔的人所能說的;難道魔鬼能開瞎子的眼睛麼?」
Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis: numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?
Facta sunt autem Encaenia in Ierosolymis: et hiems erat.
Et ambulabat Iesus in templo, in porticu Salomonis.
24 猶太人圍起他來,向他說:「你使我們的心神懸疑不定,要到幾時呢?你如果是默西亞,就坦白告訴我們罷!」
Circumdederunt ergo eum Iudaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.
25 耶穌答覆說: 「我已經告訴了你們,你們卻不相信;我以我父的名所作的工作,為我作證,
Respondit eis Iesus: Loquor vobis, et non creditis. opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me:
sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
27 我的羊聽我的聲音,我也認識他們,他們也跟隨我;
Oves meae vocem meam audiunt: et ego cognosco eas, et sequuntur me:
28 我賜與他們永生,他們永遠不會喪亡;誰也不能從我手中把他們奪去。 (aiōn , aiōnios )
et ego vitam aeternam do eis: et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. (aiōn , aiōnios )
29 那賜給我羊群的父,超越一切,為此,誰也不能從我父手裏將他們奪去。
Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.
Ego, et Pater unum sumus.
Sustulerunt ergo lapides Iudaei, ut lapidarent eum.
32 耶穌向他們說: 「我賴我父給你們顯示了許多善事,為了那一件,你們要砸死我呢?」
Respondit eis Iesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis?
33 猶太人回答說:「為了善事,我們不會砸死你;而是為了褻瀆話,為你是人,卻把你自己當作是天主。」
Responderunt ei Iudei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia: et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
34 耶穌卻向他們說: 「在你們的法律上不是記載著:『我說過: 你們是神麼』?
Respondit eis Iesus: Nonne scriptum est in lege vestra: quia Ego dixi, dii estis?
35 如果,那些承受天主的話,天主尚且稱他們為神──而經書是不能廢棄的──
Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi scriptura:
36 那麼,父所祝聖並派遣到世界上來的,因為說過: 我是天主子,你們就說: 你說褻瀆的話麼?
quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphemas: quia dixi, Filius Dei sum?
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
38 但若是我做了,你們縱然不肯信我,至少要信這些工作,如此你們必定認出父在我內,我在父內。」
Si autem facio: et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
Quaerebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.
40 耶穌又到約旦河對岸,若翰先前施洗的地方去了,並住在那裏。
Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum: et mansit illic:
41 有許多人到他那裏說:「若翰固然沒有行過神跡,但若翰關於這人所說的一切,都是真的。」
et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Ioannes quidem signum fecit nullum.
Omnia autem quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.