< 約伯記 9 >
Vere scio quod ita sit, et quod non iustificetur homo compositus Deo.
3 人若願意同天主辯論,千個問題中,誰也回答不出一個。
Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
4 雖心中明智,力量強大,但誰能對抗天主,而保平安﹖
Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?
Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
Qui commovet terram de loco suo, et columnæ eius concutiuntur.
Qui præcipit Soli, et non oritur: et stellas claudit quasi sub signaculo:
Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.
Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora austri.
Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
11 他由我身旁經過,我卻沒有看見;他走過去,我仍沒有發覺。
Si venerit ad me, non videbo eum: si abierit, non intelligam.
12 他若搶奪,誰能阻擋﹖誰能問他說:「你作什麼﹖」
Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?
13 天主一憤怒,決不收回。為虎作倀的,必屈伏在他以下。
Deus, cuius iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?
15 縱然有理,也不敢回答,唯有哀求我的判官開恩。
Qui etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor.
16 我向他呼求,縱然他答應我,我仍不相信他會聽我的呼聲。
Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.
In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
Si fortitudo quæritur, robustissimus est: si æquitas iudicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
20 我雖自以為正義,他的口卻判定我有罪;我雖自覺無辜,他卻證明我有偏差。
Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me: si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
21 我是無辜的,我已不顧及我的生命,我已厭惡生活下去。
Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.
Unum est quod locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit.
23 若天災突然降下使人猝死,他便嘲笑無罪者的絕望。
Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.
24 大地落在惡人的手裏,蒙蔽判官臉面的,不是他,是誰呢﹖
Terra data est in manus impii, vultum iudicum eius operit: quod si non ille est, quis ergo est?
25 我的日月過去比跑信的還快;疾走而過,無福樂可享。
Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt, et non viderunt bonum.
Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans ad escam.
Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor.
28 但一想到我的痛苦,我就恐怖。我知道你決不以我為無辜。
Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserit velut mundissimæ manus meæ:
Tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
32 因為他不像我是個人,使我能答覆他,或讓我們同去聽審。
Neque enim viro qui similis mei est, respondebo: nec qui mecum in iudicio ex æquo possit audiri.
Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
Auferat a me virgam suam, et pavor eius non me terreat.
Loquar, et non timebo eum: neque enim possum metuens respondere.