< 約伯記 30 >
1 但現今年紀小於我的人,都嘲笑我;這些人的父親,我都不屑於列在守我羊群的狗中。
Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
2 他們的精力已經喪失,他們手臂的力量,對我還有何用﹖
Quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni.
3 他們因貧乏和饑饉而消瘦,咀嚼曠野裏的草根,以及荒山野嶺所生的荊棘。
Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate, et miseria.
Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum.
5 人將他們由人群中逐出,在他們後面喊叫有如追賊;
Qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream.
Qui inter huiuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant.
8 這些人都是流氓的後代,都是無名氏之子孫,由本國驅逐境外的。
Filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
10 他們因憎惡我而遠離我,竟任意向我臉上吐唾沫。
Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
11 他們解開了韁繩以攻擊我,在我面前除掉了轡頭。
Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
12 下流之輩在我右邊起來,向我投擲石頭,築成一條使我喪亡的路。
Ad dexteram orientis calamitatis meae illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
13 他們破壞了我的道路,使我跌仆,卻沒有人阻止他們。
Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
Quasi rupto muro, et aperta ianua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
15 恐怖臨於我身,我的尊榮如被風吹散,我的救恩如浮雲逝去。
Redactus sum in nihilum: abiit quasi ventus desiderium meum: et velut nubes pertransiit salus mea.
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
Nocte os meum perforatur doloribus: et qui me comedunt, non dormiunt.
In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicae succinxerunt me.
Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri.
20 天主啊! 我向你呼號,你不回答我;我立起來,你也不理睬我。
Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.
Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi.
22 你將我提起,乘風而去,使我在狂風中飄搖不定。
Elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
24 若窮人遇到不幸向我求救,我豈不伸手去援助他﹖
Verumtamen non ad consumptionem meam emittis manum tuam: et si corruerim, ipse salvabis.
25 他人遭難,我豈沒有流淚﹖人窮乏,我的心豈沒有憐憫﹖
Flebam quondam super eo, qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
26 我希望幸福,來的卻是災禍;我期待光明,黑暗反而來臨。
Expectabam bona, et venerunt mihi mala: praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae.
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie, praevenerunt me dies afflictionis.
28 我憂悶而行,無人安慰我,我要在集會中起立喊冤。
Moerens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam.
Frater fui draconum, et socius struthionum.
Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate.
Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.