< 約伯記 26 >
Respondens autem Iob, dixit:
2 無能為力的人,你怎樣援助了他﹖無力的手臂,你怎樣支持了他﹖
Cuius adiutor es? numquid imbecillis? et sustentas brachium eius, qui non est fortis?
3 你給無知的人出過什麼主義,表現了你豐富的智慧﹖
Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
4 你說這些話是指教誰﹖從你心裏發出的是什麼精神﹖
Quem docere voluisti? nonne eum, qui fecit spiramentum?
Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.
6 陰府在他前面顯露,死域也沒有遮掩。 (Sheol )
Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni. (Sheol )
Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.
Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.
Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebræ.
Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum eius.
In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia eius percussit superbum.
Spiritus eius ornavit cælos: et obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus.
14 看啊! 這只是他行動的一端,我們所聽到的語句,何其細微! 他轟轟烈烈的作為,有誰能明瞭﹖
Ecce, hæc ex parte dicta sunt viarum eius: et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?