< 約伯記 19 >
Respondens autem Job, dixit:
[Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?
En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea.
At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.
6 你們應當知道:是天主虐待了我,是他用自己的羅網圍困了我。
Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
7 我若高呼說:「殘暴,」但得不到答覆;我大聲呼冤,卻沒有正義。
Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet; vociferabor, et non est qui judicet.
8 他攔住我的去路,使我不得過去,使黑暗籠罩著我的去路。
Semitam meam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit.
Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
10 他四面打擊我,使我逝去;拔除我的希望,猶如拔樹。
Destruxit me undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.
Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.
12 他的軍隊一齊開來,修好道路攻擊我,圍著我的帳幕紮營。
Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
14 鄰人和相識者都不見了,寄居我家的人都忘了我。
Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum.
Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
Stulti quoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
19 我的知交密友都憎惡我,我所愛的人也對我變了臉。
Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.
Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
21 我的朋友,你們可憐可憐我罷! 因為天主的手打傷了我。
Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
22 你們為何如同天主一樣逼迫我,吃了我的肉還不知足呢﹖
Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro
stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?
25 我確實知道為我伸冤者還活著,我的辯護人要在地上起立。
Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:
et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum:
27 要看見他站在我這一方,我親眼要看見他,並非外人;我的五內因熱望而耗盡。
quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.
28 如果你們說:「我們怎能難為他﹖怎能在他身上尋到這事的根由﹖」
Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?
29 你們應當害怕刀劍,因為報復罪惡者是刀劍;如此你們知道終有一個審判者。
Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.]