< 約伯記 18 >
Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 你到何時纔停止講話﹖你且留心,也讓我們說幾句話。
Usque ad quem finem verba iactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
Quare reputati sumus ut iumenta, et sorduimus coram vobis?
4 因了你的憤怒,你必粉身碎骨! 為了你,難道大地要被遺棄,盤石要轉離原處﹖
Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo?
Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis eius?
Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quæ super eum est, extinguetur.
7 他強健的腳步要躊躇不前,他的計謀必使自己顛仆。
Arctabuntur gressus virtutis eius, et præcipitabit eum consilium suum.
Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis eius ambulat.
Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
10 絆住他的繩索埋藏在地下,捉他的陷阱暗設在途中。
Abscondita est in terra pedica eius, et decipula illius super semitam.
Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes eius.
Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas illius.
Devoret pulchritudinem cutis eius, consumat brachia illius primogenita mors.
14 他必由所仰仗的帳幕中被拖出,被引到可怕的君王面前。
Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
15 魑魅要住在他的帳幕中,硫磺散步在他的居所之上。
Habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est, aspergatur in tabernaculo eius sulphur.
Deorsum radices eius siccentur, sursum autem atteratur messis eius.
17 他的紀念必由地上消滅,他的名字必不傳於街市。
Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen eius in plateis.
Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
19 他在本族中無子無孫,在他寄居之地沒有留下一人。
Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus eius.
20 他的末日,西方人都為之驚訝,東方人都為之恐怖。
In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
21 的確,這就是惡人的結局,這就是不認識天主者的境遇。
Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus eius, qui ignorat Deum.