< 約伯記 11 >

1 納阿瑪人左法爾發言說:
Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
2 難道喋喋不休,就不需要答覆﹖難道多嘴多舌的人,就證明有理﹖
[Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?
3 你的空談,豈能叫人緘默﹖你如此謾罵,難道無人使你羞愧﹖
Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
4 你說過:「我的品行是純潔的,我在你眼中是清白的。」
Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
5 但願天主講話,開口答覆你!
Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
6 將智慧的秘密,-即那難以理解的事-啟示給你,那麼你便知道,天主還忽略了你的一些罪過。
ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus: et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!
7 你豈能探究天主的奧秘,或洞悉全能者的完美﹖
Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
8 完美高於諸天,你能作什麼﹖深於陰府,你能知道什麼﹖ (Sheol h7585)
Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? (Sheol h7585)
9 其量長過大地,闊於海洋。
Longior terra mensura ejus, et latior mari.
10 天主若經過,誰能扣留他﹖他若下了逮捕令,誰能阻擋他﹖
Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?
11 他洞悉人的虛偽,明察人的罪行,且無不注意。
Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?
12 如此,愚蠢者纔可獲得智慧,野性驢駒纔能變為馴良。
Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
13 你若居心正直,向他伸開你的雙手;
Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
14 你若將手中的罪惡除掉,不容不義留在你的帳幕內;
Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
15 那麼你定能仰首無愧,一定站立穩定,一無所懼;
tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.
16 你必能忘卻痛苦,縱然想起,也必似水流去;
Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
17 你的壽命如日中之光華,縱有陰暗,仍如晨曦。
Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
18 因有希望,你纔感覺安全;因有保護,你纔坦然躺臥;
Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies.
19 你躺臥,無人敢來擾亂你,反而有多人來奉承你。
Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
20 然而惡人的眼必要昏花,他們安身之所必全毀壞,他們的希望只在吐出最後的一口氣。
Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis: et spes illorum abominatio animæ.]

< 約伯記 11 >