< 以賽亞書 51 >

1 你們追求正義,尋覓上主的人,請聽我說:你們又細察那巖石,你們是從那上邊鑿下來的;要細察那石穴,你們是從那裏挖出來的。
Audite me qui sequimini quod iustum est, et quæritis Dominum: attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua præcisi estis.
2 你們要細察你們的父親亞巴郎和產生你們的撒辣,因為當我召叫他時,只有他一人,但我祝福了他,使他繁盛。
Attendite ad Abraham patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
3 的確,上主必要憐憫熙雍,憐憫她所有的廢墟,使她的荒野成為伊甸,使她的沙漠變為上主的樂園,其中必有歡樂和愉快,歌頌和絃樂之聲。
Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas eius: et ponet desertum eius quasi delicias, et solitudinem eius quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis.
4 萬民啊!請傾聽我;萬邦啊!請側耳聽我:法律將由我而出,我的正義要作為萬民的光明。
Attendite ad me popule meus, et tribus mea me audite: quia lex a me exiet, et iudicium meum in lucem populorum requiescet.
5 我的正義要迅速降臨,我的救恩業已出現,我的手臂要掌管萬民;諸島嶼都仰望我,依賴我的手臂。
Prope est iustus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos iudicabunt: me insulæ expectabunt, et brachium meum sustinebunt.
6 你們仰觀諸天,俯察大地:縱然諸天將如煙雲消散,大地要像衣服破舊,地上的居民要如蚊子死去,然而我的救恩永遠常存,我的正義決不廢除。
Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut hæc interibunt: Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet.
7 你們認識正義,心懷法律的人民,請聽我說:不要怕人家的侮辱,對他們的嘲笑也不必驚恐;
Audite me qui scitis iustum, populus meus lex mea in corde eorum: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis.
8 因為他們必如衣服一樣,為蠹蟲所吃掉;如羊毛一樣,為衣魚所吃掉;然而我的正義永遠常存,我的救恩直到萬世。
Sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis: et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea in generationes generationum.
9 上主的手臂!醒來,醒來!施展威能罷!醒來有如在古時古代一樣。不是你斬了辣哈布,刺殺了巨龍嗎﹖
Consurge, consurge, induere fortitudinem brachium Domini: consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus sæculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem?
10 不是你令海令大洋的水涸竭了嗎﹖不是你使海底變為大路,叫蒙救的人走過嗎﹖
Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis: qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
11 上主所解救的人必要歸來,快樂地來到熙雍,永久的歡樂將臨於他們頭上;他們將享盡歡欣與快樂,憂愁與悲哀必將遠遁。
Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum, gaudium et lætitiam tenebunt, fugiet dolor et gemitus.
12 是我,是我親自安慰了你,你怎麼還怕那有死的人,怕那命如草芥的人子呢﹖
Ego, ego ipse consolabor vos: quis tu ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fœnum ita arescet?
13 你怎麼竟忘記了那創造你,展開諸天,奠定大地的上主,而終日不斷對那壓迫你,決意要消滅你的人的狂怒恐怖呢﹖如今壓迫你者的狂怒在那裏呢﹖
Et oblitus es Domini Factoris tui, qui tetendit cælos, et fundavit terram? Et formidasti iugiter tota die a facie furoris eius, qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum: ubi nunc est furor tribulantis?
14 囚禁的人即將釋放,不致死於深坑,他的口糧也不會缺乏。
Cito veniet gradiens ad aperiendum, et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis eius.
15 我是上主你的天主,即那攪動海洋使浪濤澎湃的,他的名字是「萬軍的上主。」
Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus eius: Dominus exercituum nomen meum.
16 是我把我的話放在你的口中,將你掩護在我的手蔭之下;是我展開了諸天,奠定了大地,並給熙雍說:「你是我的百姓。」
Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meæ protexi te, ut plantes cælos, et fundes terram: et dicas ad Sion: Populus meus es tu.
17 起來,起來!耶路撒冷!立起來!你這由上主手中飲了他震怒之杯,啜盡了那麻醉爵中渣滓的!
Elevare, elevare, consurge Ierusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ eius: usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces.
18 她所生的兒子中沒有一個來引領她的,她養大的兒子中沒有一個來扶持她手的。
Non est qui sustentet eam ex omnibus filiis, quos genuit: et non est qui apprehendat manum eius ex omnibus filiis, quos enutrivit.
19 這兩件事臨到了你身上,有誰哀憐你呢﹖就是荒涼與滅亡,饑饉與兵燹,有誰安慰你呢﹖
Duo sunt quæ occurrerunt tibi: quis contristabitur super te? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius, quis consolabitur te?
20 你的兒子昏迷不醒,躺在街頭,像陷入羅網的羚羊;他們還飽嘗了上主的憤怒,受盡了你的天主的恐嚇。
Filii tui proiecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum, sicut oryx illaqueatus: pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
21 為此,你這受苦難的,非因酒而醉倒的,請聽這事!
Idcirco audi hoc paupercula, et ebria non a vino.
22 你的主宰上主,為自己的人民辯護的天主,這樣說:「看!我已從你手中取回了那麻醉的杯,我憤怒的爵,你必不再喝,
Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ, non adiicies ut bibas illum ultra.
23 我將此杯放在壓迫你者的手中,就是曾對你說:「躺下來!讓我們走過去!」你便使你的背脊作為平地,作為街道,任他們走過去的那些人。
Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt, et dixerunt animæ tuæ: Incurvare, ut transeamus: et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.

< 以賽亞書 51 >