< 以賽亞書 39 >

1 那時,巴比倫王巴拉丹的兒子默洛達客巴拉丹給希則克雅呈上書信和禮物,因為他聽說希則克雅患病好了。
In tempore illo misit Merodach Baladan filius Baladan rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod aegrotasset, et convaluisset.
2 希則克雅對他們非常 高興,就叫使者參觀自己的寶庫、金銀、香料、珍膏和武器,以及他府庫內所有的財寶:凡他宮中和全國內所有的,希則克雅沒有不叫他們參觀的。
Laetatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suae, et universa quae inventa sunt in thesauris eius. Non fuit verbum, quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
3 依撒意亞先知來到希則克雅王前對他說:「這些人說了什麼﹖他們是從什麼地方到你這裏來的﹖」希則克雅回答說:「他們是從遠方,從巴比倫到我這裏來的。」
Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
4 先知又問說:「他們在你宮裏看見了什麼﹖」希則克雅回答說:「凡我宮裏所有的,他們都看了;凡我府庫內所有的,沒有一樣我不叫他們不看的。」
Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia, quae in domo mea sunt, viderunt: non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis.
5 依撒意亞遂對希則克雅說:「你聽萬軍上主的話罷!
Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum.
6 看,日子要到,凡你宮中所有的,及你祖先直到今日所積蓄的,都要被帶到巴比倫去,什麼都不會留下:上主說。
Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem: non relinquetur quidquam, dicit Dominus.
7 此外,由你所出,即你所生的子孫中,也有一些要被擄去,在巴比倫王的宮殿裏充當太監。」
Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
8 希則克雅便對依撒意亞說:「你所說的上主的話很好。」他想:「只願在我有生之日有平安,有安全!」
Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax, et veritas in diebus meis.

< 以賽亞書 39 >