< 以賽亞書 38 >
1 在那些日期內,希則克雅害病要死,阿摩茲的兒子依撒意亞先知前來看他,並對他說:「上主這樣說:快料理你的家務,因為你快死,不能久活了!」
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.
Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
3 上主!求你記憶我如何懷著忠誠齊全的心,在你面前行走;如何作了你視為正義的事。」然後希則克雅放聲大哭。
et dixit: Obsecro Domine, memento quæso quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens:
5 你去對希則克雅說:上主,你祖先達味的天主這樣說:我聽見了你的祈禱,看見了你的眼淚;看,我要在你的壽數上加多十五年,
Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas: ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos:
6 且由亞述王手中拯救你和這座城,我必要保護這座城。
et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est:
8 看,我要使那射在阿哈次的日晷上的日影倒退十度。」果然,射在日晷上的日影倒退了十度。
Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus, quos descenderat.
Scriptura Ezechiæ regis Iuda cum ægrotasset, et convaluisset de infirmitate sua.
10 我曾想過:「正當我的中年,我就要離去;我的餘年將被交於陰府之門。」 (Sheol )
Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Quæsivi residuum annorum meorum. (Sheol )
11 我曾想過:「我再不能在活人的地上看見上主,我再不能在世上的居民中看見世人。
dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
12 我的居所被拆除,由我身上撤去,彷彿牧童的帳幕;你好像織工,捲起了我的生命,由織機上將我割斷。白日黑夜你總想將我結束!」
Generatio mea ablata est; et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum: Præcisa est velut a texente, vita mea: dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me.
13 我哀號直到清晨,上主卻如獅子咬碎了我所有的骨骸。
Sperabam usque ad mane, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea: De mane usque ad vesperam finies me:
14 我呢喃好似燕子,我哀鳴有如斑鳩;我痛哭的眼睛向上仰視:「上主!我實在痛苦,求你扶持我!」
sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba: Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum: Domine vim patior, responde pro me.
15 我還有什麼話可說﹖因為是上主給我說的,因為是他行的;帶著我內心的痛苦,我要善度我的餘年。
Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.
16 吾主!我的心唯有仰望你!求你使我的精神甦醒,使我復原,使我生存。
Domine si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
17 看,我的苦楚已變為安寧,是你保存了我的生命脫免滅亡的深淵,因為你將我所有的罪惡盡拋於你背後。
Ecce in pace amaritudo mea amarissima: Tu autem eruisti animam meam ut non periret, proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
18 誠然,陰府不會讚頌你,死亡也不會稱揚你;下到深淵的,也不會再仰望你的忠誠。 (Sheol )
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non expectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam. (Sheol )
19 生者,唯有生者能讚頌你,如我今日一樣;為父的當使自己的兒女認識你的忠信。
Vivens vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie: pater filiis notam faciet veritatem tuam.
20 上主救了我,為此我們願以終生的歲月,在上主的殿內彈奏絃琴!
Domine salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.
21 依撒意亞曾吩咐說:「拿一塊無花果餅來,貼在他的瘡口上,他就會好了。」
Et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
22 希則克雅曾問說:「有什麼憑據,我將登上上主的殿﹖」
Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?