< 以賽亞書 32 >

1 看哪!有個君王將秉義為王,王侯也將秉公執政。
[Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.
2 個個將如避風的處所,避雨的遮蓋,如荒漠中的水流,如旱乾地上巨石的蔭影。
Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.
3 看得見的眼睛不再矇矓,聽得見的耳朵必將傾聽。
Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
4 急躁人的心將會體味智識,口吃者的舌將會暢於言談。
Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
5 愚昧的人不再叫作貴人,奸險的人必再稱為紳士,
Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major;
6 因為愚昧的人出言愚昧,心懷邪僻,肆意作惡,發表褻瀆上主的謬論,使飢者枵腹,使渴者絕飲。
stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
7 奸險者的手段毒辣,只籌劃惡計,用誑言毀滅卑微的人,在窮人的案件上顛倒曲直;
Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
8 但是貴人策劃高貴的事,他常以高貴行事。
Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.]
9 圖安逸的婦女們,起來,請聽我的聲音!無憂的女子們,請傾聽我的言語!
[Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum.
10 稍過年餘,你們無憂的女子必受驚擾,因為葡萄沒有收穫,穀粒一無收成。
Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
11 安逸的婦女們!你們必將顫抖;無憂的女子們!你們必受驚擾;你們脫光衣服,腰間纏上麻布罷!
Obstupescite, opulentæ; conturbamini, confidentes: exuite vos et confundimini; accingite lumbos vestros.
12 你們必要為了肥沃的田地,為了結實的葡萄園而搥胸,
Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
13 為了我百姓生滿荊棘和蒺藜的土地,為了所有的娛樂家園,為了歡欣的城市而悲傷,
Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis!
14 因為宮闕已荒廢,喧擾的城市已荒涼,敖斐耳和巴罕永遠成了廢墟,成了野驢喜樂的地帶,成了羊群的牧場。
Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum; gaudium onagrorum, pascua gregum.
15 及至神自上傾注在我們身上,荒野將變為田園,田園將變為叢林;
Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
16 公平將居於荒野,正義將住在田園。
Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
17 正義的功效是和平,公平的碩果是永恆的寧靜和安全。
Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.
18 我的百姓將住安謐的寓所,安全的宅第,清靜憩息之所,
Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.
19 縱然叢林全被摧毀,京城全被蕩平。
Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
20 你們播種於多水之濱;使牛驢任意走動的人,是有福的。
Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.]

< 以賽亞書 32 >