< 何西阿書 2 >

1 你們稱呼你們的弟兄為「我的人民」吧! 稱呼你們的姊妹為「蒙受愛憐者」吧!
Dicite fratribus vestris: Populus meus: et sorori vestræ, Misericordiam consecuta.
2 你們譴責你們的母親! 因為她不是我的妻子,我也不是她的丈夫;望她從自己的臉上除去自己的色相,從a勺胸間去掉淫亂,
Iudicate matrem vestram, iudicate: quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius. auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum.
3 免得我剝去她的衣服,使她裸露,像她出生之日;使她相似曠野,使她有如旱地,叫她渴死。
Ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ: et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.
4 至於她的子女,我也不愛憐,因為是由淫亂生的子女。
Et filiorum illius non miserebor: quoniam filii fornicationum sunt.
5 實在,他們的母親放蕩賣淫,那懷妊他們的,荒淫無恥,因為她曾說:我要追隨那些給我餅、水、羊毛、麻布、油和飲料的情人。
quia fornicata est mater eorum, confusa est quæ concepit eos: quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
6 因此,看,我要以荊棘杜塞她的去路,築一道牆壁,使她尋不著她的途徑;
Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
7 她要追隨她的情人,也追不上;要尋找他們,也尋不著。那時她要說:我願回去,回到我的前夫那裏去,因為那時為我比現在好得多。
Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos: et quæret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem: quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
8 她不肯承認是我賜給了她五穀、美酒和油;反之她把我廣施給她的金銀,都獻給了巴耳;
Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal.
9 因此等時期一到,我必要奪回我的五穀;時機一來,我必要奪回我的美酒,受回我用以遮蔽她的毛衣和麻布;
Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam et linum meum, quæ operiebant ignominiam eius.
10 我要這樣在她情人們眼前揭露她的羞恥,誰也不能由我手中救出她來。
Et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius: et vir non eruet eam de manu mea:
11 我要使她的歡樂停止,她再沒有節日、安息日和一切的盛會。
et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius, et omnia festa tempora eius.
12 我要摧殘她的葡萄園和無花果園,因她曾說:「這就是我的情人給我的身價。」我必要使它們成為山林,叫野獸來吃盡。
Et corrumpam vineam eius, et ficum eius: de quibus dixit: Mercedes hæ, meæ sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
13 我要為了她敬拜巴耳的日子,懲罰她,就是她向他們燒香,以鼻環和項鍊修飾自己去追隨她的情人,而忘卻了我的的那些日子──上主的斷語。
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo, et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.
14 為此,看,我要誘她,領她到曠野和她談心。
Propter hoc, ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem: et loquar ad cor eius.
15 從此我仍要將葡萄園賜給她,仍將阿苛爾山谷作為她的希望之門;她要上到那裏,就如她幼年時,就如她從埃及地上來的那一天一樣。
Et dabo ei vinitores eius ex eodem loco, et Vallem Achor ad aperiendam spem: et canet ibi iuxta dies iuventutis suæ, et iuxta dies ascensionis suæ de Terra Ægypti.
16 到那一天──上主的斷語──她要稱呼我為「依士」(我的丈夫),不再稱呼我為「巴里」(我主)。
Et erit in die illa, ait Dominus: vocabit me: Vir meus: et non vocabit me ultra, Baali.
17 我必要從她的口中把巴耳的名號除掉,使他們再也不提起他們的姓名。
Et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum.
18 到那一天,為了他們,我要同田間的野獸,天空的飛鳥和地上的爬蟲訂立盟約,並且我要從地上將弓弩、刀劍和戰爭毀滅,使他們安居樂業。
Et percutiam cum eis fœdus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre cæli, et cum reptili terræ: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter.
19 我要永遠聘娶妳,以公義、公平、慈愛、憐憫聘娶妳;
Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et in misericordia, et in miserationibus.
20 以忠實聘娶妳,使妳知道我是上主。
Et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus.
21 到那一天,我必要應允──上主的斷語──我要應允高天,高天要應允大地,
Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram.
22 大地要應允五榖、酒、油,五榖、酒、油也要應允依次勒耳。
Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum: et hæc exaudient Iezrahel.
23 我要為我把她種在這地上,我要愛憐羅魯阿瑪(不蒙愛憐者),我要對羅阿米(非我人民)說:「妳是我的人民。」而她要說:「你是我的天主。」
Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor eius, quæ fuit Absque misericordia. Et dicam non populo meo: Populus meus es tu: et ipse dicet: Deus meus es tu.

< 何西阿書 2 >