< 希伯來書 7 >

1 原來這默基瑟德是撒冷王,是至高者天主的司祭;當亞巴郎打敗眾王回來時,他來迎接,且祝福了他。
Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei:
2 亞巴郎就由所有的一切之中,拿出十分之一分給了他;他的名字默基瑟德,第一可稱作「正義之王,」他也可稱作「撒冷之王」,就是「和平之王」之意。
cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex iustitiae: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
3 他無父,無母,無族譜,生無始,壽無終:他好像天主子,永久身為司祭。
sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
4 你們要想想:這人是多麼偉大,連聖祖亞巴郎也由上的戰利品中,取了十分之一獻給了他,
Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha.
5 那些由肋未子孫中領受司職的,固然有命向人民,按法律徵收什一之物,既向他們的弟兄,雖然都是出自亞巴郎的腰中,
Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae.
6 可是不屬於他們世系的那一位,卻收了亞巴郎的什一之物,並祝福了那蒙受恩許的。
Cuius autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
7 從來,在下的受在上的祝福,這是無人可反對的。
Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
8 在這裏那些領受什一之物的,是有死的人;但是那裏領受什一之物的,卻是一位證明了常活著的人。
Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit.
9 並且可說:連那領受什一之物的肋未,也藉著亞巴郎,交納了什一之物,
Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:
10 因為當默基瑟德迎接亞巴郎的時候,肋未還在祖先的腰中。
adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
11 那時,如果藉著肋未司祭職能有成全──因為選民就是本著這司祭職接受了法律──為什麼還須要興起另一位,按照默基瑟德品位的司祭,而不稱為亞郎的品位呢﹖
Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?
12 如今司祭職一變更,法律也必然變更,
Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.
13 因為這裏所論到的那一位,原是屬於另一支派,由這一支派中,沒有一個人曾在祭壇服務過。
In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit.
14 顯然我們的主是由猶太支派出生的,關於這一支派,梅瑟從未提到司祭的事。
Manifestum est enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
15 既然有另一位司祭,是按照默基瑟德的品級興起的,那我們所討論的就更顯明了,
Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exurgat alius sacerdos,
16 因為衪之成為司祭,並不是按照血統所規定的法則,而是按照不可消滅的生命的德能,
qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis.
17 因為有聖經給它作證:『你照默基瑟德的品位永做司祭。』 (aiōn g165)
Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. (aiōn g165)
18 先前的誡命之廢除,是由於它的弱點和無用,
Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem eius, et inutilitatem:
19 因為法律本來就不能成就什麼;可是如今引進了一個更好的希望,因著這希望,我們纔能親近天主。
nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
20 再者,耶穌成為司祭是具有天主誓言其他的司祭並沒有這種誓言就成了司祭。
Et quantum est non sine iureiurando (alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt,
21 耶穌成為司祭,卻具有誓言,因為天主向他說:『上主一發了誓,他決不再反悔;你永為司祭。』 (aiōn g165)
hic autem cum iureiurando per eum, qui dixit ad illum: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum): (aiōn g165)
22 如此,耶穌就成了更好的盟約的擔保人。
in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
23 再者,肋未人成為司祭的,人數眾多,因為死亡阻礙他們長久留任,
Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes secundum legem, idcirco quod morte prohiberentur permanere:
24 但是耶穌因永遠長存,具有不可消逝的司祭品位。 (aiōn g165)
hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium. (aiōn g165)
25 因此,凡由他而接近天主的人,他全能拯救,因為他常活著,為他們轉求。
Unde et salvare in perpetuum potest accedens per semetipsum ad Deum: semper vivens ad interpellandum pro nobis.
26 這樣的大司祭纔適合於我們,他是聖善的、無辜的、無玷的、別於罪人的、高於諸天的;
Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus:
27 無須像那些大司祭一樣,每日要先為自己的罪,後為人民的罪,祭獻犧牲;因為衪奉獻了自己,只一次而為永遠完成了這事,
qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
28 因為法律所立為大司祭的人是有弱點的;可是在法律以後,以誓言所立的聖子,卻是成全的,直到永遠。 (aiōn g165)
Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem iurisiurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum. (aiōn g165)

< 希伯來書 7 >