< 希伯來書 2 >
1 為此,我們必須更應注重所聽的道理,免得為潮流所沖去。
Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivimus ne forte pereffluamus.
2 如果藉著天使所傳示的話,發生了效力,凡違犯抗命的,都得了公平的報復;
Si enim qui per Angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio, et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem:
3 那麼,我們這些忽視這樣偉大救恩的人,怎能逃脫懲罰呢﹖這救恩原是主親自開始宣講的,是那些聽講的人給我們證實的,
quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
4 又是天主以神蹟奇事和各種異能,以及照衪的旨意所分配的聖神的奇恩,所一同證實的。
contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
5 的確,天主沒有把我們所討論的未來的世界,隸屬於天使之下,
Non enim Angelis subiecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur.
6 但有一個人在聖經某處曾證明說:『人算什麼,你竟顧念衪;人子算什麼,你竟看顧衪﹖
Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum?
7 你使衪稍微遜於天使賜給衪尊崇和光榮當冠冕「令衪統治你手的造化」,
Minuisti eum paulominus ab Angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 將一切放在衪的腳下。』「將一切放在衪的腳下」一句,是說天主沒有留下一樣,不隸屬於衪權下的;但是現今我們還沒有看見一切全隸屬於衪權下。
Omnia subiecisti sub pedibus eius: In eo enim quod omnia ei subiecit, nihil dimisit non subiectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei.
9 我們卻看見了那位「稍微遜於天使」的耶穌,因所受的死亡之苦,接受了尊崇和光榮的冠冕;這原是出於天主的恩寵,使衪為每個人嘗到死味。
Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
10 其實,那為萬物的終向和萬物根源的天主,既領導眾子進入光榮,藉苦難來成全拯救眾子的首領,也是適當的,
Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari.
11 因為,祝聖者與被祝聖者都是出於一源;為這個原故,耶穌稱衪們為弟兄,並不以為恥,說:
Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:
12 『我要向我的弟兄,宣揚你的聖名;在集會中,我要讚揚你。』又說:『我要依靠天主。』
Nunciabo nomen tuum fratribus meis: in medio Ecclesiae laudabo te.
Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
14 那麼,孩子既然都有同樣的血肉,衪照樣也取了一樣得的血肉,為能藉著死亡,毀滅那握有死亡的權勢者----魔鬼,
Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:
et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
16 其實都知道,衪沒有援助天使,而援助了亞巴郎的後裔。
Nusquam enim Angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
17 因此,衪應當在各方面相似弟兄們,好能在關於天主的事上,成為一個仁慈和忠信的大司祭,以補贖人民的罪惡。
Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, et ut repropitiaret delicta populi.
18 衪既然親自經過試探受了苦,也必能扶助受試探的人。
In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.