< 哈巴谷書 1 >
Onus, quod vidit Habacuc propheta.
2 上主,我呼救而你不予垂聽,要到何時﹖向你呼喊「殘暴」,而你仍不施救﹖
Usquequo Domine clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?
3 為什麼你仗我見到邪惡,人受壓迫,而你竟坐視﹖在我面前,只有壓害和殘暴,爭吵不休,辯論迭起。
Quare ostendisti mihi iniquitatem, et laborem, videre prædam, et iniustitiam contra me? et factum est iudicium, et contradictio potentior.
4 為此法律鬆馳,正義不彰,惡人包圍了義人,因而產生歪曲的審判。
Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium: quia impius prævalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
5 你們應觀察列邦,且應注意視,你們必要詑異驚奇,因在你們的日子內,我要做一件事,縱然有人述說,你們也不相信。
Aspicite in gentibus, et videte: admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.
6 看,我要激起加色丁人──那殘暴凶猛的民族,向廣大的地區進發,侵佔別人的居所。
Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.
Horribilis, et terribilis est: ex semetipsa iudicium, et onus eius egredietur.
8 他們的馬捷於虎豹,猛於夜狼;他們的馬隊由遠方飛奔而來,像撲食的老鷹;
Leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
9 大事摧殘,而面目焦燥,有如烈風;聚集的俘虜,多似塵沙。
Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam, captivitatem.
10 他們嘲笑列王,譏諷諸侯,嗤笑任何堡壘只堆一堆土,即可攻下;
Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.
Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit; et corruet: hæc est fortitudo eius dei sui.
12 吾主,你自古不就是我的天主,我的聖者﹖你決不會死亡! 上主,你派他們來是為審判;磐石,你立定他們是為懲罰。
Numquid non tu a principio Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine in iudicium posuisti eum: et fortem ut corriperes, fundasti eum.
13 你的眼睛這樣純潔,以致見不得邪惡,見不得折磨! 你為什麼垂顧背信的人﹖當惡人吞噬較他們更義的人,你又為什麼緘默﹖
Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio iustiorem se?
Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.
15 他們把所有的一切用鉤子鉤上來,用網拉上來,用罟收集起來,為此歡欣踴躍,
Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur et exultabit.
16 向網祭獻,向罟焚香,因為給他們帶來了富裕的財物,豐美的飲食。
propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo: quia in ipsis incrassata est pars eius, et cibus eius electus.
17 難道因此他們就應時常倒空自己的羅,無情地屠殺萬民﹖
Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere Gentes non parcet.