< 創世記 8 >
1 天主想起了諾厄和同他在方舟內的一切野獸和牲畜,遂使風吹過大地,水漸漸退落;
Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium iumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.
2 深淵的泉源和天上的水閘已關閉,雨也由天上停止降落,
Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.
3 於是水逐漸由地上退去;過了一百五十天,水就低落了。
Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.
Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis super montes Armeniæ.
5 洪水繼續減退,直到十月;十月一日,許多山頂都露出來。
At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum:
7 放了一隻烏鴉;烏鴉飛去又飛回,直到地上的水都乾了。
qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.
8 諾厄等待了七天,又放出了一隻鴿子,看看水是否已由地面退盡。
Emisit quoque columbam post eum, ut videret si iam cessassent aquæ super faciem terræ.
9 但是,因為全地面上還有水,鴿子找不著落腳的地方,遂飛回方舟;諾厄伸手將牠接入方舟內。
Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
11 傍晚時,那隻鴿子飛回他那裏,看,嘴裏啣著一根綠的橄欖樹枝;諾厄於是知道,水已由地上退去。
At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo. intellexit ergo Noe quod cessassent aquæ super terram.
12 諾厄又等了七天再放出一隻鴿子;這隻鴿子沒有回來。
Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
13 諾厄六百零一歲,正月初一,地上的水都乾了,諾厄就撤開方舟的頂觀望,看見地面已乾。
Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noe tectum arcæ, aspexit, viditque quod exiccata esset superficies terræ.
Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
Locutus est autem Deus ad Noe, dicens:
Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
17 所有同你在方舟內的有血肉的生物:飛禽、牲畜和各種地上的爬蟲,你都帶出來,叫他們在地上滋生,在地上生育繁殖。」
Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.
Egressus est ergo Noe, et filii eius: uxor illius, et uxores filiorum eius cum eo.
19 所有的爬蟲、飛禽和地上所有的動物,各依其類出了方舟。
Sed et omnia animantia, iumenta, et reptilia quæ reptant super terram secundum genus suum, egressa sunt de arca.
20 諾厄給上主築了一座祭壇,拿各種潔淨的牲畜和潔淨的飛禽,獻在祭壇上,作為全燔祭。
Ædificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
21 上主聞到了馨香,心裏說:「我再不為人的緣故咒罵大地,因為人心的思念從小就邪惡;我也再不照我所作的打擊一切生物了,
Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
22 只願大地存在之日,稼穡寒暑,冬夏晝夜,循環不息。」
Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.