< 創世記 7 >
1 上主對諾厄說:「你和你全家進入方舟,因為在這一世代,我看只有你在我面前正義。
Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu, et omnis domus tua in arcam: te enim vidi iustum coram me in generatione hac.
2 由一切潔淨牲畜中,各取公母七對;由那些不潔淨的牲畜中,各取公母一對;
Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
3 由天空的飛鳥中,也各取公母七對;好在全地面上傳種。
Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ.
4 因為還有七天,我要在地上降雨四十天四十夜,消滅我在地面上所造的一切生物。」
Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
Fecit ergo Noe omnia, quæ mandaverat ei Dominus.
Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.
7 諾厄和他的兒子,他的妻子和他的兒媳,同他進了方舟,為躲避洪水。
Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.
8 潔淨的牲畜和不潔淨的牲畜,飛鳥和各種在地上爬行的動物,
De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni, quod movetur super terram,
9 一對一對地同諾厄進了方舟;都是一公一母,照天主對他所吩咐的。
duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noe.
Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.
11 諾厄六百歲那一年,二月十七日那天,所有深淵的泉水都冒出,天上的水閘都開放了;
Anno sexcentesimo vitæ Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt:
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
13 正在這一天,諾厄和他的兒子閃、含、耶斐特,他的妻子和他的三個兒媳,一同進了方舟。
In articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Iapheth filii eius: uxor illius, et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam:
14 他們八口和所有的野獸、各種牲畜、各種在地上爬行的爬蟲、各種飛禽,
ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres
15 一切有生氣有血肉的,都一對一對地同諾厄進了方舟。
ingressæ sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.
16 凡有血肉的,都是一公一母地進了方舟,如天主對諾厄所吩咐的。隨後上主關了門。
Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.
17 洪水在地上氾濫了四十天;水不斷增漲,浮起了方舟,方舟遂由地面上升起。
Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
Vehementer enim inundaverunt: et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas.
19 洪水在地上一再猛漲,天下所有的高山也都沒了頂;
Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.
Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
21 凡地上行動而有血肉的生物:飛禽、牲畜、野獸,在地上爬行的爬蟲,以及所有的人全滅亡了;
Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines,
et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.
23 這樣,天主消滅了在地面上的一切生物,由人以至於牲畜、爬蟲以及天空中的飛鳥,這一切都由地上消滅了,只剩下諾厄和同他在方舟內的人物。
Et delevit omnem substantiam, quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra: remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca.
Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.