< 創世記 6 >

1 當人在地上開始繁殖,生養女兒時,
Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,
2 天主的兒子見人的女兒美麗,就隨意選取,作為妻子。
Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
3 上主於是說:「因為人既屬於血肉,我的神不能常在他內;他的壽數只可到一百二十歲。」
Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum.
4 當天主的兒子與人的兒女結合生子時,在地上已有一些巨人,(以後也有,)他們就是古代的英雄,著名的人物。
Gigantes autem erant super terram in diebus illis. postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.
5 上主見人在地上的罪惡重大,人心天天所思念的無非是邪惡;
Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
6 上主遂後悔在地上造了人,心中很是悲痛。
pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
7 上主於是說:「我要將我所造的人,連人帶野獸、爬蟲和天空的飛鳥,都由地面上消滅,因為我後悔造了他們。」
Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli. pœnitet enim me fecisse eos.
8 惟有諾厄在上主眼中蒙受恩愛。
Noe vero invenit gratiam coram Domino.
9 以下是諾厄的小史:諾厄是他同時代惟一正義齊全的人,常同天主往來。
Hæ sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit.
10 他生了三個兒子:就是閃、含、和耶斐特。
Et genuit tres filios, Sem, Cham et Iapheth.
11 大地已在天主面前敗壞,到處充滿了強暴。
Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
12 天主見大地已敗壞,因為凡有血肉的人,品行在地上全敗壞了,
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam, (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram)
13 天主遂對諾厄說:「我已決定要結果一切有血肉的人,因為他們使大地充滿了強暴,我要將他們由大地上消滅。
dixit ad Noe: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
14 你要用柏木造一隻方舟,舟內建造一些艙房,內外都塗上瀝青。
Fac tibi arcam de lignis lævigatis: mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus, et extrinsecus.
15 你要這樣建造:方舟要有三百肘長,五十肘寬,三十肘高。
Et sic facies eam: Trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
16 方舟上層四面做上窗戶,高一肘,門要安在側面;方舟要分為上中下三層。
Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem eius: ostium autem arcæ pones ex latere: deorsum, cœnacula, et tristega facies in ea.
17 看我要使洪水在地上氾濫,消滅天下一切有生氣的血肉;凡地上所有的都要滅亡。
Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: Universa quæ in terra sunt, consumentur.
18 但我要與你立約,你以及你的兒子、妻子和兒媳,要與你一同進入方舟。
Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
19 你要由一切有血肉的生物中,各帶一對,即一公一母,進入方舟,與你一同生活;
Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini.
20 各種飛鳥、各種牲畜、地上所有的各種爬蟲,皆取一對同你進去,得以保存生命。
De volucribus iuxta genus suum, et de iumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
21 此外,你還帶上各種吃用的食物,貯存起來,作你和他們的食物。」
Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
22 諾厄全照辦了;天主怎樣吩咐了他,他就怎樣做了。
Fecit igitur Noe omnia, quæ præceperat illi Deus.

< 創世記 6 >

The World is Destroyed by Water
The World is Destroyed by Water