< 創世記 48 >

1 這些事以後,有人告訴若瑟說:「你的父親病了。」若瑟遂帶了他的兩個兒子,默納協和厄弗辣因同去。
His itaque transactis, nunciatum est Ioseph quod aegrotaret pater suus: qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
2 人告訴雅各伯說:「你兒子若瑟來看你。」以色列遂勉強由床上坐起。
Dictumque est seni: Ecce filius tuus Ioseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.
3 雅各伯對若瑟說:「全能者天主曾在客納罕地路次顯現給我,祝福了我,
Et ingresso ad se Ioseph ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in Terra Chanaan: benedixitque mihi,
4 對我說:看! 我要使你繁殖增多,成為一大民族;我要將這地方賜給你未來的後裔,作為永久的產業。
et ait: Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum: daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
5 我未到埃及見你以前,你在埃及國所生的兩個兒子,由今起應歸於我;厄弗辣因和默納協屬我全如勒烏本和西默盎一樣。
Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in Terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
6 在他們以後所生的子女,盡歸於你;不過在分產業時,他們應歸他們兄弟的名下。
Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
7 當我由帕丹回來時,在離厄弗辣大還有一段路程時,在路上你母親辣黑耳,就在我的悲痛中死在客納罕地,我就將她葬在去厄弗辣大,即白冷的路旁。」
Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus: et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam iuxta viam Ephratae, quae alio nomine appellatur Bethlehem.
8 以色列看見若瑟的兒子,就問說:「他們是誰﹖」
Videns autem filios eius dixit ad eum: Qui sunt isti?
9 若瑟回答父親說:「是天主在此地賜給我的兒子。」以色列說:「帶他們到我跟前來,我要祝福他們。」
Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
10 以色列因年老眼目昏花,看不清楚;若瑟遂領他們到他跟前;他就口親他們,抱住他們。
Oculi enim Israel caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
11 以色列對若瑟說:「連見你的面我都沒有料到;現今,看,天主還使我見到了你的後裔。」
dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
12 若瑟遂由他父親膝間將孩子拉出來,俯伏在地下拜。
Cumque tulisset eos Ioseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
13 然後若瑟又領他們兩個,右手領厄弗辣因到以色列左邊,左手領默納協到以色列右邊,到父親面前。
Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israel: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
14 以色列卻伸出右手,放在次子厄弗辣因的頭上,伸出左手放在長子默納協的頭上,故意交叉著自己的手。
Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris: sinistram autem super caput Manasse qui maior natu erat, commutans manus.
15 遂祝福若瑟說:「願我的祖先亞巴郎和依撒格一生與之往來的天主,自我出生直到今日牧育我的天主,
Benedixitque Iacob filiis Ioseph, et ait: Deus, in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in praesentem diem:
16 救我脫離一切禍患的使者,祝福這兩個孩童! 願我的名及我祖先亞巴郎和依撒格的名,賴他們流傳! 願他們在地上生育繁昌! 」
Angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis: et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham, et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.
17 若瑟見他父親將右手放在厄弗辣因頭上,認為不對,便拿起父親的右手,由厄弗辣因頭上,移到默納協頭上,
Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit: et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.
18 對父親說:「阿爸! 錯了;這個原是長子,應將你的右手放在他頭上。」
Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput eius.
19 他的父親卻拒絕說:「我知道,我兒! 我知道,他也要成為一個民族,他也要昌盛;但他的弟弟卻比他更要昌盛,他的後裔要成為一大民族。」
Qui renuens, ait: Scio fili mi, scio: et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur: sed frater eius minor, maior erit illo: et semen illius crescet in gentes.
20 那一天他又這樣祝福他們說:「以色列將以你們祝福人說:願天主使你如厄弗辣因和默納協!」他又將厄弗辣因放在默納協前面。
Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israel, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
21 然後以色列對若瑟說:「看,我快要死;但天主必與你們同在,必領你們回到你們祖先的地方去。
Et ait ad Ioseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
22 現在我將由阿摩黎人手中,以我的刀劍弓矢奪得的那塊山地賜給你,使你比眾兄弟多得一分。」
Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo.

< 創世記 48 >