< 創世記 37 >

1 雅各伯定居在他父親作客的客納罕地方。
Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
2 以下是雅各伯的小史。若瑟十七歲時,與哥哥們一同放羊。他尚年幼,常與自己的父親的妻子彼耳哈和齊耳帕的兒子們在一起。他不斷將他們作的惡事報告給父親。
Et hæ sunt generationes eius: Ioseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
3 以色列愛若瑟超過其他的兒子,因為是他年老生的,並給他做了一件彩色長衫。
Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam.
4 他的哥哥們見父親愛他勝過其餘的兒子,就忌恨他,不能與他和氣交談。
Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
5 若瑟作了一夢,講給哥哥們聽,因此他們越發惱恨他。
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa maioris odii seminarium fuit.
6 他對他們說:「請聽我作的夢:
Dixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi:
7 我夢見我們同在田間捆麥子,忽然我的麥捆站起來,你們的麥捆圍住我的麥捆下拜。」
Putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
8 他哥哥們對他說:「難道你要作我們的君王﹖或者統治我們﹖」他們為了這夢和這番話,越發惱恨他。
Responderunt fratres eius: Numquid rex noster eris? aut subiiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.
9 他又作了一夢,也告訴他哥哥們說:「我又作了一夢:夢見太陽和月亮並一顆星辰向我下拜。」
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
10 當他給父親和哥哥們講說這夢時,他父親就責斥他說:「你作的是什麼夢﹖難道我和你母親以及你的兄弟,都要來向你叩首至地﹖」
Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram?
11 他兄弟們都忌恨他;他父親卻將這事存在心裏。
Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
12 若瑟的哥哥們去了舍根,放他們父親的羊。
Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
13 以色列對若瑟說:「你哥哥們不是在舍根放羊麼﹖來,我打發你去看看他們。」他回答說:「我在這裏。」
dixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
14 以色列對他說:「你去看看你哥哥們是否平安,羊群怎樣;然後回來告訴我。」以色列便打發他由赫貝龍山谷前去;他到了舍根。
Præsto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuncia mihi quid agatur. Missus de Valle Hebron, venit in Sichem:
15 有一個人見他在田間遊蕩,那人就問他說:「你尋找什麼﹖」
invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.
16 他答說:「我尋找我的哥哥;請告訴我:他們在那裏放羊﹖」
At ille respondit: Fratres meos quæro, indica mihi ubi pascant greges.
17 那人答說:「他們已離開了這裏;我聽見他們說:我們到多堂去。」於是若瑟便去追尋他的哥哥,在多堂找到了。
Dixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
18 他們老遠就看見了他;在他尚未近以前,就已決定要謀殺他。
Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere:
19 他們彼此說:「看,那作夢的人來了!
et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:
20 我們殺掉他,將他拋在一口井裏,說是猛獸吃了。看他的夢還有什麼用﹖」
venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
21 勒烏本聽了,就設法由他們手中救他,遂說:「我們不要害他! 」
Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat:
22 勒烏本又對他們說:「你們不要流血;只將他丟在這曠野的井裏,不可下手害他。」他的意思是想由他們手中救出他來,還給父親。
Non interficiatis animam eius, nec effundatis sanguinem: sed proiicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
23 若瑟一來到他哥哥們那裏,他們就脫去了他穿的那件彩色長衣,抓住他,把他丟在井裏;
Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari, et polymita:
24 那井是空的,裏面沒有水。
miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.
25 他們坐下吃飯時,舉目看見一隊由基肋阿得來的依市瑪耳人;他們的駱駝滿載樹膠、香液和香料,要下到埃及去。
Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.
26 猶大遂對兄弟們說:「殺害我們的弟弟,隱瞞他的血,究竟有什麼益處﹖
Dixit ergo Iudas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius?
27 不如將他賣給依市瑪耳人,免得對他下毒手,因為他究竟是我們的兄弟,是我們的骨肉。」兄弟們聽從了他的意見。
Melius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim, et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
28 米淂楊的商人經過那裏時,他們便從井中拉出若瑟來,以二十塊銀錢賣給了依市瑪耳人;他們便將若瑟帶到埃及去了。
Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum.
29 勒烏本回到井邊,不見若瑟在井內,遂撕裂了自己的衣服,
Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
30 回到兄弟們那裏喊說:「孩子不見了! 我可往那裏去呢﹖」
et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo?
31 他們於是拿了若瑟的長衣,殺了一隻公山羊,將長衣浸在血裏;
Tulerunt autem tunicam eius, et in sanguine hœdi, quem occiderant, tinxerunt:
32 然後派人將那件彩色的長衣送給他們的父親說:「這是我們尋得的,請你仔細看看,是不是你兒子的長衣﹖」
mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non.
33 雅各伯仔細一看,就喊說:「是我兒子的長衣;猛獸將他吃了。若瑟被撕裂了,被撕裂了! 」
Quam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph.
34 雅各伯遂撕裂了自己的衣服,腰間圍上麻衣,為自己的兒子悲哀了多日。
Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
35 雖然他的兒女都來安慰他,他卻不肯接受他們的安慰,說:「我只有悲哀地下到陰間,往我兒那裏去! 」他的父親竟這樣哀悼他。 (Sheol h7585)
Congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, (Sheol h7585)
36 米德楊人後在在埃及將若瑟賣給了法郎的內臣,衛隊長普提法爾。
Madianitæ vendiderunt Ioseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis magistro militum.

< 創世記 37 >