< 創世記 27 >

1 依撒格年紀已老,雙目失明,看不見了,遂叫了他的大兒厄撒烏來,對他說:「我兒! 」他回答說:「我在這裏。」
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum maiorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum.
2 他說:「你看,我已年老,不知道那天就死。
Cui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae.
3 現在你拿器械、箭囊和弓,往田間去打點獵物,
Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis,
4 照我的嗜好給我作成美味,拿來給我吃,好叫我在未死以前祝福你。」
fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
5 依撒格對他的兒子厄撒烏說這話時,黎貝加聽見了。厄撒烏就到田間去給父親打獵,
Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut iussionem patris impleret,
6 黎貝加對自己的兒子雅各伯說:「我聽見你父親對你哥哥厄撒烏說:
dixit filio suo Iacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei:
7 你去給我打點獵物來,作成美味,叫我吃了,好在死前當著上主的面祝福你。」
Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
8 現在,我兒,要聽從我吩咐你的話。
Nunc ergo fili mi, acquiesce consiliis meis:
9 到羊群裏去,給我拿兩隻肥美的小山羊來,我要照你父親的嗜好,給他作成美味,
et pergens ad gregem, affer mihi duos hoedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur:
10 你端給父親吃,好叫他死前祝福你。」
quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
11 雅各伯對母親黎貝加說:「但是我哥哥渾身是毛,我卻皮膚光滑,
Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis:
12 萬一我父親摸我,必以為我哄騙他,我必招來咒罵,而不是祝福。」
si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducat super me maledictionem pro benedictione.
13 母親對他說:「我兒,咒罵歸於我,你只管聽我的話,去給我拿來。」
Ad quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer quae dixi.
14 他遂拿了來,交給了他的母親,他母親就照他父親的嗜好作成了美味。
Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
15 黎貝加又將家中所存的大兒厄撒烏最好的衣服,給她小兒雅各伯穿上;
Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum:
16 又用小山羊的皮,包在他的手上和他光滑的頸上,
pelliculasque hoedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit.
17 然後將自己作好的美味和餅,放在他兒子雅各伯的手裏。
Deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
18 雅各伯來到他父親前說:「我父! 」他答說:「我在這裏! 我兒,你是誰﹖」
Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu fili mi?
19 雅各伯對父親說:「我是你長子厄撒烏。我已照你吩咐的作了。請坐起來,吃我作的野味,好祝福我。」
Dixitque Iacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut praecepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
20 依撒格對他兒子說:「我兒! 你怎麼這樣快就找著了﹖」雅各伯答說:「因為上主你的天主使我碰得好。」
Rursumque Isaac ad filium suum: Quo modo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam:
21 依撒格對雅各伯說:「我兒! 你前來,讓我摸摸,看你是不是我兒厄撒烏﹖」
Dixitque Isaac: Accede ad me, ut tangam te fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
22 雅各伯就走近他父親依撒格前;依撒格摸著他說:「聲音是雅各伯的聲音,手卻是厄撒烏的手。」
Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Iacob est: sed manus, manus sunt Esau.
23 依撒格沒有分辨出來,因為他的手,像他哥哥厄撒烏的手一樣有毛,就祝福了他。
Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi,
24 隨後說:「你真是我兒厄撒烏嗎﹖」雅各伯答說:「我是。」
ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum.
25 依撒格說:「我兒! 遞給我,叫我吃了你作的野味,好祝福你。」雅各伯於是遞過去,他吃了;又給他拿了酒來,他也喝了。
At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. quo hausto,
26 他父親依撒烏就對他說:「我兒! 你前來吻我。」
dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
27 他就前去吻了父親。他父親一聞到他衣服上的香氣,就祝福他說:「看! 我兒子的香氣,像上主祝福的肥田的香氣。
Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
28 惟願天主賜與你天上的甘露,土地的肥沃,五穀美酒的豐裕!
Det tibi Deus de rore caeli, et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini.
29 願眾民福事你,萬國叩拜你! 願你作你兄弟的主人,你母親的兒子叩拜你! 凡詛咒你的,必受詛咒;凡祝福你的,必受祝福。」
Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. qui maledixerit tibi, sit ille maledictus: et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
30 依撒格一祝福了雅各伯,雅各伯剛由他父親依撒格面前出來,他哥哥厄撒烏打獵回來了。
Vix Isaac sermonem impleverat: et egresso Iacob foras, venit Esau,
31 他也作了美味,給他父親端來,對他父親說:「我父! 請起來吃,你兒預備的野味,好祝福我。」
coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge pater mi, et comede de venatione filii tui: ut benedicat mihi anima tua.
32 他父親依撒格對他說:「你是誰﹖」他答說:「我是你兒,你長子厄撒烏。」
Dixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
33 依撒格不禁戰慄起來,驚問說:「那麼,是誰打了獵物給我送了來﹖並且在你未來以前,我已吃了,已祝福了他;他從此必蒙祝福。」
Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest, admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires? benedixique ei, et erit benedictus.
34 厄撒烏一聽見他父親說出這話,就放聲哀號,對他父親說:「我父,請你也祝福我! 」
Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi.
35 父親答說:「你弟弟用詭計來奪去了你的祝福。」
Qui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
36 厄撒烏說:「他不是名叫雅各伯嗎﹖他已兩次欺騙了我:以前奪去了我長子的名分,現在又奪去了我的祝福。」繼而問說:「你沒有給我留下祝福嗎﹖」
At ille subiunxit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
37 依撒格回答厄撒烏說:「看,我已立他作你的主人,將所有的兄弟都給他作僕人,將五穀美酒都供給他了。我兒,我還能為你作什麼﹖」
Respondit Isaac: Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres eius servituti illius subiugavi: frumento et vino stabilivi eum, et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam?
38 厄撒烏對父親說:「我父,你只有一個祝福嗎﹖我父,你也得祝福我。」厄撒烏就放聲大哭。
Cui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque eiulatu magno fleret,
39 他父親依撒格回答他說:「看,你住的地方必缺乏肥沃的土地,天上的甘露。
motus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terrae, et in rore caeli desuper
40 你要憑仗刀劍生活,要服事你的弟弟;但你一強盛起來,將由你的頸上擺脫他的束縛。」
erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias, et solvas iugum eius de cervicibus tuis.
41 厄撒烏因為他父親祝福了雅各伯,便懷恨雅各伯,心下思念說「為父親居喪的日期已近,到時我必要殺死我弟弟雅各伯。」
Oderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum.
42 有人告訴了黎貝加他大兒子厄撒烏所說的話;她便派人叫了她小兒雅各伯來,對他說:「看,你哥哥厄撒烏想要殺你洩恨。
Nunciata sunt haec Rebeccae: quae mittens et vocans Iacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
43 現在,我兒! 你得聽我的話,起身逃往哈蘭我哥哥拉班那裏去,
Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran:
44 與他住些時日,直到你哥哥忿怒消失了。
habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
45 幾時你哥哥對你息了怒,忘了你對他作的事,我就派人去,從那裏接你回來。為什麼我在一日內要喪失你們兩個人呢﹖」
et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum quae fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc. cur utroque orbabor filio in uno die?
46 黎貝加就對依撒格說:「為了這兩個赫特女人,我厭惡得要死;假使雅各伯也從這地的女人中娶一個像這樣的赫特女人為妻,我還活著做什麼﹖」
Dixitque Rebecca ad Isaac: Taedet me vitae meae propter filias Heth: si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae, nolo vivere.

< 創世記 27 >