< 以斯拉記 7 >

1 這些事以後,當波斯王阿塔薛西斯在位時,有位厄斯德拉,是色辣雅的兒子,色辣雅是阿匝黎雅的兒子,阿匝黎雅是希耳克雅的兒子,
Post hæc autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiæ, filii Azariæ, filii Helciæ,
2 希耳克雅是沙隆的兒子,沙隆是匝多克的兒子,匝多克是阿希突布是兒子,
filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob,
3 阿希突布是阿瑪黎雅的兒子,阿瑪黎雅是阿匝黎雅的兒子,阿匝黎雅是默辣約特的兒子,
filii Amariæ, filii Azariæ, filii Maraioth,
4 默辣約特是則辣希雅的兒子,則辣希雅是烏齊的兒子,烏齊是步克的兒子,
filii Zarahiæ, filii Ozi, filii Bocci,
5 步克是阿彼叔亞的兒子,阿彼叔亞是丕乃哈斯的兒子,阿彼叔亞是厄肋阿匝爾的兒子,厄肋阿匝爾是大司祭亞郎的兒子。
filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio.
6 這厄斯德拉是位經師,精通上主賜給梅瑟的法律。他因有上主天主的助佑,君王准許了他所要求的一切,他遂從巴比倫起程。
Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israel: et dedit ei rex secundum manum Domini Dei eius super eum, omnem petitionem eius.
7 與他同行的,還有一些以色列子民、司祭、肋未人、歌詠者、門丁和獻身者;他們在阿塔薛西斯王第七年,上了耶路撒冷。
Et ascenderunt de filiis Israel, et de filiis Sacerdotum, et de filiis Levitarum, et de cantoribus, et de ianitoribus, et de Nathinæis, in Ierusalem anno septimo Artaxerxis regis.
8 厄斯德拉在王當國第七年五月,到了耶路撒冷。
Et venerunt in Ierusalem mense quinto, ipse est annus septimus regis.
9 他決定由一月一日由巴比倫起程,賴他天主的助佑,五月一日到了耶路撒冷。
Quia in primo die mensis primi cœpit ascendere de Babylone, et in primo die mensis quinti venit in Ierusalem, iuxta manum Dei sui bonam super se.
10 厄斯德拉專心致志研究上主的法律,心體力行,且在以色列人中教授法律和誡命。
Esdras enim paravit cor suum, ut investigaret legem Domini, et faceret et doceret in Israel præceptum et iudicium.
11 阿塔薛西斯王,頒給精通上主給以色列人的誡命和法律的司祭兼經師厄斯德拉的詔書,副本如下:
Hoc est autem exemplar epistolæ edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdræ sacerdoti, scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini, et ceremoniis eius in Israel.
12 萬王之王阿塔薛西斯,祝上天大王的法律經師厄斯德拉安好:
Artaxerxes rex regum Esdræ sacerdoti, scribæ legis Dei cæli doctissimo, salutem.
13 我現在頒佈此令:凡在我國土內的以色列人民,以及司祭和肋未人,有願赴耶路撒冷的,可與你同去;
A me decretum est, ut cuicumque placuerit in regno meo de populo Israel, et de Sacerdotibus eius, et de Levitis ire in Ierusalem, tecum vadat.
14 因為君王和七位參謀派遺你去,照你手中所持有的天主的法律,視察猶大和耶路撒冷,
A facie enim regis, et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iudæam et Ierusalem in lege Dei tui, quæ est in manu tua:
15 並帶去君王和他的參謀,甘願住在的天主的金銀,
et ut feras argentum et aurum quod rex, et consiliatores eius sponte obtulerunt Deo Israel, cuius in Ierusalem tabernaculum est.
16 以及你在巴比倫所獲得的金銀,和民眾並司祭向耶路撒冷天主的殿宇,所自願捐獻的獻儀。
Et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa provincia Babylonis, et populus offerre voluerit, et de Sacerdotibus quæ sponte obtulerint domui Dei sui, quæ est in Ierusalem,
17 為此,你可用這錢,費心去買牛犢、綿羊和羔羊,以及同獻的素祭和奠祭的祭品,奉獻在耶路撒冷你們天主殿內的祭壇上。
libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos et sacrificia et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Ierusalem.
18 對於所餘的金銀,你和你的弟兄看著怎樣作好,就按照你們天主的旨意去作。
Sed et si quid tibi, et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis, iuxta voluntatem Dei vestri facite.
19 至於交給你,為你天主的殿宇行敬禮時用的器皿,都應安置在耶路撒冷的天主前!
Vasa quoque, quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui, trade in conspectu Dei in Ierusalem.
20 如你天主的殿另有需要,而你又必須備置,概由王家府庫支付。
Sed et cetera, quibus opus fuerit in domum Dei tui, quantumcumque necesse est ut expendas, dabitur de thesauro, et de fisco regis,
21 我阿塔薛西斯王,向河西的司庫官頒佈此令:凡厄斯德拉司祭兼上天大王的法律經師,向你所要求的,都應立即一一照辦:
et a me. Ego Artaxerxes rex, statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ, qui sunt trans Flumen, ut quodcumque petierit a vobis Esdras sacerdos, scriba legis Dei cæli, absque mora detis
22 銀子至一百「塔冷通」,麥子至一百「苛爾」,酒至一百「巴特」,油至一百「巴特」,監無限制。
usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura.
23 凡上天大主所命令的一切,都應為上天大主的殿一一遵行,免得義怒降在君王和他子孫的國土上。
Omne, quod ad ritum Dei cæli pertinet, tribuatur diligenter in domo Dei cæli: ne forte irascatur contra regnum regis, et filiorum eius.
24 我再通告你們:不得向所有司祭、肋未人、歌詠者、門丁、獻身作殿役的,或在這天主殿內作侍役的,徵收田賦、課捐和關稅。
Vobis quoque notum facimus de universis Sacerdotibus, et Levitis, et cantoribus, et ianitoribus, Nathinæis, et ministris domus Dei huius, ut vectigal, et tributum, et annonas non habeatis potestatem imponendi super eos.
25 厄斯德拉,你要按手中所持的天主的法律,派定官吏和判官,治理河西所有的人民,即認識你天主法律的人民,凡不認識的,應加教導;
Tu autem Esdra secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue iudices et præsides ut iudicent omni populo, qui est trans Flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui, sed et imperitos docete libere.
26 凡不遵守你天主的和君王的法律,應嚴加處分:或處死刑,或放逐,或財產充公,或徒到」。
Et omnis qui non fecerit legem Dei tui, et legem regis diligenter, iudicium erit de eo sive in mortem, sive in exilium, sive in condemnationem substantiæ eius, vel certe in carcerem.
27 上主我們祖先的天主,應受讚美,因為衪感動了君王的心,決意光榮耶路撒冷上主的殿宇,
Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini, quæ est in Ierusalem,
28 使我在王和他的參謀前,以及在王所有的一切有權勢的首長前,獲得了寵幸。我因上主我天主的扶助,增加了勇氣,遂召集以色列人的首領,與我一同起程。
et in me inclinavit misericordiam suam coram rege et consiliatoribus eius, et universis principibus regis potentibus: et ego confortatus manu Domini Dei mei, quæ erat in me, congregavi de Israel principes qui ascenderent mecum.

< 以斯拉記 7 >