< 以西結書 37 >

1 上主的手臨於我,上主的神引我出去,把我放在平原中,那裏佈滿了骨頭;
Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini: et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus:
2 他領我在骨頭周圍走了一遭;見平原上骨頭的確很多,又很乾枯。
Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.
3 他問我說:「人子,這些骨頭可以復生嗎﹖」我答說:「吾主上主! 你知道。」
Et dixit ad me: Fili hominis putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti.
4 他對我說:「你可向這些骨頭講預言,向他們說:乾枯的骨頭,聽上主的話罷!
Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis: et dices eis: Ossa arida audite verbum Domini.
5 吾主上主對這些骨頭這樣說:看,我要使氣息進入你們內,你們必要復活。
Hæc dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.
6 我給你們放上筋,加上肉,包上皮,把氣息注入你們內,你們就復活了:如此,你們便要承認我是上主。」
Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem: et dabo vobis spiritum, et vivetis, et scietis quia ego Dominus.
7 於是我遵命講預言。正當我講預言時,忽然有一個響聲,一陣震動,骨頭與骨頭互鄉結合起來。
Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam.
8 我望見他們身上有了筋,生了肉,包了皮,但他們還沒有氣息。
Et vidi, et ecce super ea nervi, et carnes ascenderunt: et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant.
9 上主對我說:「你應向氣息講預言! 人子,應向氣息講預言說:吾主上主這樣說:氣息,你應由四方來,吹在這些被殺的人身上,使他們復活。」
Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum, vaticinare fili hominis, et dices ad spiritum: Hæc dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
10 我遵命一講了預言,氣息就進入他們內,他們遂復活了,並且站了起來;實在是一支龐大的軍隊。
Et prophetavi sicut præceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde.
11 上主對我說:「人子,這些骨頭就是以色列家族。他們常說:我們的骨頭乾枯了,絕望了,我們都完了!
Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israel est: ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
12 為此,你向他們講預言說:吾主上主這樣說:看,我要親自打開你們的墳墓;我的百姓,我要從你們的墳墓中把你們領出來,引你們進入以色列地域。
Propterea vaticinare, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris populus meus: et inducam vos in terram Israel.
13 我的百姓! 當我打開你們的墳墓,把你們從墳墓內領出來的時候,你們便承認我是上主。
Et scietis quia ego Dominus, cum aparuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris popule meus:
14 我要把我的神注入你們內,使你們復活,叫你們安居在你們的地域內,那時,你們便要承認我,上主言出必行-吾主上主的斷語。」
Et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis, et requiescere vos faciam super humum vestram: et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.
15 上主的話傳給我說:「
Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
16 人子,你拿一塊木頭,上面寫:『猶大和他的同族以色列子民。』再拿另一塊木頭,上面寫:『若瑟──厄弗辣因的木頭──和他的同族的以色列子民。』
Et tu fili hominis sume tibi lignum unum: et scribe super illud: Iudæ, et filiorum Israel sociorum eius: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Ioseph ligno Ephraim, et cunctæ domui Israel, sociorumque eius.
17 以後,你把兩塊木頭連成一塊,在你手中成為一塊。
Et adiunge illa, unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua.
18 若你民族的子民詢問你說:這是什麼意思,你不能告訴我們嗎﹖
Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis?
19 你要回答他們說:吾主上主這樣說:看,我要拿若瑟的──即在厄弗辣因手中的──和他的同族以色列支派的木頭,將它同猶大的木頭連結成為一塊木頭,在我手中只成為一塊。
loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quæ sunt ei adiunctæ: et dabo eas pariter cum ligno Iuda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu eius.
20 你應把在上面寫過字的兩塊木頭,拿在你手中,在他們面前,
Erunt autem ligna, super quæ scripseris in manu tua, in oculis eorum.
21 對他們說:吾主上主這樣說:看,我要把以色列子民從他們所到的異民中領出,把他們由各方聚集起來,引他們回到自己的地域;
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.
22 我要使他們在那地和以色列山上成為一個民族,他們只有一位國王,不再是兩個民族,不再分為兩個國家;
Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans: et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna.
23 他們也不再為他們的偶像、怪物和各種邪惡所玷污;我要把他們由他們因背約所犯的各種罪過中救拔出來,淨化他們,成為我的民族,我作他們的天主。
Neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus, in quibus peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.
24 我的僕人達味要作他們的國王,他們全體只有一個牧人;他們要遵行我的法律,謹守我的誡命,且一一實行;
Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum: in iudiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.
25 他們要安居在我賜給我的僕人雅各伯,即他們的祖先所居住的地方;他們、他們的兒子,他們的子子孫孫直到永遠住在那裏;我的僕人達味永遠作他們的領袖。
Et habitabunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
26 我要同他們訂立和平的盟約,同他們訂立永遠的盟約;我要厚待他們,使他們昌盛,且在他們中立我的聖所,直到永遠。
Et percutiam illis fœdus pacis, pactum sempiternum erit eis: et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.
27 我的住所也設在他們中間;我要作他們的天主,他們要作我的百姓。
Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.
28 當我的聖所永遠在他們中間時,異民便承認我是祝聖以色列的天主。」
Et scient Gentes quia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.

< 以西結書 37 >