< 以西結書 25 >

1 上主的話傳給我說:「
Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 人子,你面向阿孟子民,講預言攻擊他們,
Fili hominis pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.
3 向阿孟子民說:你們聽吾主上主的話! 吾主上主這樣說:因為你譏笑我的聖殿說:『哈哈! 聖殿可受了褻瀆! 』對以色列地域說:『它可荒蕪了! 』對猶大家族說:『他們可被擄去了! 』
Et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei: Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge super sanctuarium meum, quia pollutum est: et super terram Israel, quoniam desolata est: et super domum Iuda, quoniam ducti sunt in captivitatem:
4 為此,看,我要將你交給東方的子民作為產業,他們要在你那裏設立自己的帳幕,在那裏定居,吃你的果實,喝你的奶。
Idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hereditatem, et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua: ipsi comedent fruges tuas: et ipsi bibent lac tuum.
5 我要使辣巴成為牧放駱駝之地,使阿孟人的地方成為羊棧;如此你們必承認我是上主。
Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum: et scietis quia ego Dominus.
6 因為吾主上主這樣說:因為你們對以色列地方所遭受的一切,曾手舞足蹈,滿心喜歡;
Quia hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu, et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israel:
7 因此,看,我要伸手打擊你,將你交給異族作為掠物;我要從人民中剷除你,由各國中消滅你;我要使你滅絕;如此,你必承認我是上主。」
idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem Gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram: et scies quia ego Dominus.
8 吾主上主這樣說:「因為摩阿布【和色依爾】說:看猶大家族與所有異民並無不同!
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab, et Seir: Ecce sicut omnes Gentes, domus Iuda:
9 為此,看,我要暴露摩阿布的山區,以及她邊垂的城池,暴露她全國的精華,如貝特耶史摩特,巴耳默紅和克黎雅塔殷。
idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, eius, et de finibus eius inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
10 我要將他們同阿孟子民一起交給東方的子民作為產業,使他們在異民中再不被人提及。
filiis Orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hereditatem: ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in Gentibus.
11 我要向摩阿布施行懲罰:如此,他們必承認我是上主。」
Et in Moab faciam iudicia: et scient quia ego Dominus.
12 吾主上主這樣說:「因為厄東曾對猶大家族復仇雪恥,因對他們復仇而犯了重罪;
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Iuda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis;
13 為此,吾主上主這樣說:我要伸手打擊厄東,將人與走獸由境內剷除,使她成為曠野,從特曼到德丹的人都要死於刀下。
idcirco hæc dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumæam, et auferam de ea hominem, et iumentum, et faciam eam desertam ab Austro: et qui sunt in Dedan, gladio cadent.
14 我要藉我的百姓以色列的手替我報復厄東,他們要按我的怒氣和憤恨對待厄東,如此他們便知道這是我的報復──吾主上主的斷語。」
Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israel: et facient in Edom iuxta iram meam, et furorem meum: et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.
15 吾主上主這樣說:「因為培肋舍特人以極殘忍的報復心來施行報復,為了他們的世仇,企圖消滅以色列;
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres:
16 為此吾主上主這樣說:我要伸手打擊培肋舍特人,剷除革勒提人,毀滅殘留在海濱的人。
propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis:
17 我要在他們身上以盛怒的懲罰施行嚴厲的報復;當我在他們身上施行報復時,他們便承認我是上主。」
faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore: et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.

< 以西結書 25 >